Latin
LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO
Aristotle, De animalibus 12
Unproofread scanNot analysed yet
LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO NIMALIVM PARTES: AVT IN compositę sunt quae. s. in similes sibi partes diuiduntur ut caro in carnes: &ob eam rem similares appellen tur: aut compositę quae aptę secari in partes dissimi les sint: non in similes: ut manus non in manus secatur: aut facies in facies: Quapropter eas dissimilares nominemus: quo in genere partium sunt: quae non modo partes: ue rum etiam membra appellentur: uidelicet quae cum ipsę totius integritate describantur: habeant tamen intra se partes diuersas: suique generis opifi cia: ut caput: ut pes: ut manus: ut totum brachium: aut pectus: Quippe quae: &ipsa partes sint totę: &ex partibus constent diuersis: Quęque autem pars dissimilaris ex similaribus constat: ut manus ex carne ossibus neruis. habent uero animalia partes: aut easdem sibi omnes aut diuersas: partes easdem: uel specie intelligi uolo: ut hominis nasus: aut oculus specie cum naso: aut oculo hominis alterius conue nit: et caro cum carne: et os cum osse: Quod idem de equo &cęteris quam specie inter se consentire statuimus: intelligi debet: ut. n. totum se habet ad totum: Sic partes singulę sese ad singulas habeant: necesse est uel genere quiqui excessu defectuue inter se differant: de iis loquor quorum idem est genus: uerbi gratia auis: aut piscis. id. n. utrumque dif ferentiis consumitur generis: Et species complures: tum piscium: tum etiam auium habentur: differunt uero inter se partes pene plurimę eorum contraria affectuum qualitate: ut coloris: aut figurę: eo quod alię magis: alię minus affectę iis ipsis qualitatibus sint multitudine etiam &paucitate &magnitudine: peruitateque: &omnino excessu: defectuque discrepant cum aliis crusta: aliis testa pro tegmine habeatur &aliis rostrum porrectius sit: ut gruibus: aliis breue: penna item aliis uberius: aliis partius: data est sed tamen in his quoque ratio partium nonnullarum diuersa est: Cum alia calcari aut aliquo armentur aculeo: alia nihil eiusmodi habeant: &aliis apex in capite sit: aliis desit: sed enim quod prope dixe rim partes plurimę: &ex quibus tota moles compacta est: aut eędem sunt: aut ratione contrariorum: &per excessum defectumque dif ferunt: Pluris enim minorisque rationem referri ad excessum: defectumque putauerim oportere: Non desunt: quibus partes nec species sint eędem neque excessu defectuue: sed proportione conueniant: Quomodo os cum spina &unguem cum solida ungula: et manum cum forcipato pede: et pennam cum squama: conuenire animaduertimus: Quod. n.