Latin
LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO
Aristotle, De animalibus 13
Unproofread scanNot analysed yet
pen na in auium genere est idem squama in piscibus habetur: partes quas singula aimalia habent: hunc in modum diuersas: easdemue intelligimus: atque etiam situ contemplamur: Sunt eim complura: quae easdem habeant partes: sed non situ eodem: uerbi causa: Mammas alia in pectore habent: alia in fęminibus: partes autem similares: aut molles: ac humidę sunt: aut siccę: &solidę: Molles inquam uel omnino: uel quandiu in se de maneant naturali: ut sanguis: sanies: adeps: seuum: medulla: se men genitale: fel: lac: ubi haberi id potest: caro: &quae iis proporti one respondeant: Item excrementa omnia: modo tamen diuerso ut pituita: et sedimenta alui atque uesicę siccas ac solidas intelligi uo lo: neruum cutem: uenam pilum: os cartilaginem: unguem cornu: equiuoce enim ad genus appellamus: cum cornu tum figura: tum toto: dicimus: Item quae iis proportione respondent: Animalium uero differentias aut per uitas: aut per actiones: aut per mores: aut per partes constitui dignum est: Quibus de rebus primum formula quadam agendum: deinde generatim discussione diligentiore disserendum censemus profecto differentię quae in morum: uictuum actionumque ratione uersantur: colligi de bent: eo quod alia sint aquatilia: alia terrestria: &aquatilium ordo duplex: alia enim in fluido degunt: uictumque petunt ex humore: Quem etiam humorem per uices recipiunt: &reddunt: nec uiuere possunt nisi uersentur in huore: Quod plurimę piscium parti euenire apertum est Alia degunt quidem in fluido: uictumque inde emoliuntur: sed aerem non humorem recipiunt &foris parere solent: Complura huius generis sunt partim gressilia: ut lutris latax: Crocodilus: partim uolucres: ut mergi: ut urinatrices: Quinetiam quae nullis pedibus innitantur: ut natrix: Nonnulla cum uictum in humore exerceant. nec foris uiuere quaeant nihil uel aeris uel humoris recipiunt: ut utrice: ut ostrea: aquatilis autem generis alia marina alia fluuialia: alia lacustria: alia palustria ut rana: ut cordula: Terrestrium uero animantium: alia accipiunt: red duntque aerem: quę res: spiratio nominatur: ut homo: &quaecumque terrestria habet pulmonem: Alia quamuis aerem recipiant: tamen sedem in terra perpetuo tenent: &uictum indidem capiunt: ut uespę apes: &reliqua insecta quo nomine ea appello: quorum corpus incisu ris praecingitur: aut parte tantum supina: aut etiam prona: Sed cum terrestrium plura: ut dictum est cibum ab aquis petant nullum generis aqua tilis est. quod &aquam recipiat &terram cibi causa petat.