Latin
ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA
Aristotle, De animalibus 121
Unproofread scanNot analysed yet
Anes non per totam coeunt uitam: sed usque ad quendam ętatis uigorem: ad annos enim duodecim magna ex parte &coeunt &implentur: Verum iam aliquibus tum foe minis: tum maribus: uel annum octauum &decimum atque etiam uigesimum natis facultas non defuit prolifici coitus: nam his quoque senectus uim generandi pariendique ut &cęteris tollit. Amelus ab auerso urinam reddit: sed coit quemadmodum dictum iam est: Tempus coeundi in terra Arabia: mense septembri: fert uentrem menses duodecim: parit singulos uiuiparum nanque est: Incipit &mas &foemina coire in trimatu foemina post partum uno interposito anno coit. Lephantus foemina incipit coire anno aut duodecimo: cum celerrime aut quintodecimo: cum lentissime: Mas quinque aut sex annos natus superuenit: in eunte uere: coitum triennio interposito repetit: Quam grauidam reddidit eandem prętere a tangere nunquam patitur: Vterum biennio gerit: parit singulos uiuiparum nanque est: foetum magnitudine bimenstris aut tri menstris uituli ędit: Coitum animalium quę non nisi coeundo progenerent: ad hunc modum habere se intelligimus. Ox de generatione eorum quę uel coeant uel non coeant con mentabimur: &primum de iis quę siliceo tegmine operi untur: hoc enim unum fere genus totu expers coitus est. Vrpurę uerno tpare: eundem in locum sese colligentes condunt quam fauaginem nominant: quę uelut fauus est apum: Verum non ita elegans: sed quasi e putaminibus cicerum alborum: multa inter se composita struem unam sua cohęsione coagmentarint: nullum his pa tet foramen: neque ex iis purpurę enascuntur sed cum purpurę: tum etiam reliqua testis inclusa e limo fere et materia putrescente oriuntur illa uero coagmentatio fano similis tanqui purgamentum: tam iis qui buccinis euenit: nam buccinis quoque fauificare in more est.