Latin
ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA
Aristotle, De animalibus 122
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque ne ea quidem quę ex testaceis fauos saliuant: alio modo quam cętera testis inclusa generantur: Verum melius atque uberius quo tiens pręsunt quae eiusdem sunt generis: emittunt. n. cum suos ordiuntur fauos mucrone quendam ex quo putamineę cellulę illę consistunt hęc ergo rupta diffusaque omnia humorem quem continebant: in terram dimittunt: Mox eo quo effuderint loco: gignuntur purpurulae exordio admodum exiguo consistentes: quas sibi annexas gerunt quae grandes capiuntur: nonnullę etiam forma nondum distineta cernuntur: si forte priusqui pepererint capiantur: foetus interdum per crates &tegetes non qualibet elidunt: sed congregatę eodem: ut facere in ma ri solent: itaque per angustiam ueluti uuę specie foetus conformatur Genera purpurarum plura: &nonnullę magnitudine augentur insigni: ut quę ad sigeum &lectum idę promontoria gignuntur: Alię paruę: ut quas euripus fert: &caria: pelagię magnę scabręque sunt: quarum flos magna ex parte niger: sed nonnullis rubidus pusillus: nonnullas ex magnis uel ad pretium minę euadere no uimus: Paruę ad littora &oras reperiuntur flore rubro: partes item aquilonię nigras: austrinę rubras magna ex parte ferunt: capiuntur tempore uerno: cum fauos extruunt: Caniculę tempore nullę fere capiuntur: non enim tantisper pascuntur: sed se abscondunt: &latent: florem suum inter papauer dictu: &collum continent: textu spissiore aspectu ueluti membranę candicantis: quam detrahunt: tingit hęc pressa &inficit manum: partinet eadem suo situ perinde: ut uena idque flos ille celeber putatur: reliquum contextus quasi alumen est: Cum fauificant purpurę: tunc deterrimum habent florem: Paruas tundunt cum testis: non enim detrahere facile est: maiorum florem testa ablata detrahunt: quamobrem euenit ut collum a papauere separetur: Flos enim positus inter hęc est: supra eam partem quam uentrem appellant: Itaque detracto flore diuidan tur partes istę necesse est: Dant operam ut uiuę frangantur nam si prius quam fregeris expirarint: florem omnem cum uita euomunt: quapropter solent eas asseruare in nassis: dum ips se colligant atque requiescant: Veteres nassam ęscę adiunctam demittere non so lebant: itaque sępe accidebat: ut purpura iam extracta decideret: At homines nostrę ętatis adiungunt nassas: ne si decidat absoluatur: quod tunc potissimum euenit cum plena est: nam si inanis sit: difficile se euellere potest: hęc propria eueniunt purpuris.