Latin
ARISTOTELISDE HISTORIAANIMA
Aristotle, De animalibus 123
Unproofread scanNot analysed yet
Vccinis etiam modus idem gignendi: qui purpuris tempusque b idem est: operculum item oris idem tam huic utrique generi adhęret natiuum: quam caeteris turbinatis omnibus: pasci quoque exerta lingua appellata sub illo operculo solent: longior digito lingua: hęc purpuris est qua pascitur: &tum conchulas: tum etiam sui generis testam perforare potest. Tempus uiuendi &purpuris &buccinis longum: Annos enim circiter sex purpurae uiuunt: &singulis annis incrementum earum patet per orbes: quibus totidem quot annos habent: testa intorta cuniculatim in crepidinem desinit. mItuli etiam fauificare soliti sunt. o Streis qua cęnum ibi origo consistit. c Onchę: chamę: ungues: pectines: locis arenosis sui ortus initia capiunt. Innę erectę locis arenosis cęnosisque: ex bysso id est uillo siue lana illa pinnali proueniunt: quę custodem intra se con tinent: aut squillam paruam: aut cancellum quo quidem custode priuatę pereunt breui tempore. Estacea denique omnia sponte naturę in limo diuersa: pro drima t limi oriuntur: nam in cęnoso ostreę: in arenoso conchę: &re liqua quę modo enumeraui: Rimis cauernisque saxorum uertibula generantur: &glandes: &quę per summa adhęrent: ut patellę: ut na tices. Omnia id genus celeri incremento augentur: sed pręcipue purpurę atque pectines: quippe quę anno perfici possint. Ancri colore albido: corpore admodum parui: in nonnullis te c sta operti generis nascuntur: &plurimi quidem in mitulis soliatis: mox in primis quos pinnoteras uocant. Quimnetiam in pectun culis atque ostreis: Verum hi nullum conspicuum capiunt incre mentum: piscatores cancros eiusmodi nasci confirmant: una cum illis: quorum testam inhabitant. I Atent aliquandiu in arena pectines: sicut etiam purpurę nascitur ergo concarum genus quemadmodum expositu est. Sed locis uariis: nam alia uadis: alia gurgite: alia duris locis: atque asperis: alia arenosis: &alia sedem mutant: alia stabiliter degunt. Innę ex iis quę sedem nunquam mutare solent radice innituntur Vngues &conchae nulla innitentes radice permanent: euulsę uiuere pręterea nequeunt pinnę.