Latin
124
Aristotle, De animalibus 124-2
Unproofread scanNot analysed yet
absoluuntur: alię plana &littora amant: quę suis abiunctę sedi bus uagantur: Patellę quoque absolui solent: alioque transire: nasci etiam in cubilibus spongiarum nouimus: bestiolam aranei similem: nomen pinnotera mutuantem: degit hęc intra spongiarum cubile: &aperiendo: claudendoque: pisciculos capit: aperit antequam ingrediantur: claudit et contrahit cum ingressi sunt: Genus spongiarum triplex statuitur: nam alię rarę: alię spissę: alię quas nominant achil leas: Tenuissimum genus id tertium et spississimum et ualidissi mum est: quod galeis ocreisque inseritur: eoque minus ciere strepitum posse notatum est: genus hoc inuentu per quam rarum est: Quę autem in genere illo spisso prędurę sunt atque asperę: nomine hir ci nuncupatur: quę quidem omnes aut ad saxa nascuntur: aut iuxta littus lutoque aluntur: cuius rei argumentum est: quod captę limo refertę omnes cernuntur: quod certe indicat: cęteris quoque adhęrentibus cibum per ipsum annexum hauriri: Imbecilliores propterea sunt spissę qui rarę: quia minus alto radicis hęsu inni tuntur: Sensum etiam spongiis esse aiunt: argumento quod ad euulsoris accessum contrahuntur: Ita ut euelli difficile sit: quod idem etiam faciunt quotiens flatus tempestasque urget: ne sua de sede pellantur: Sed sunt qui de hoc dubitent: ut qui toronam incolunt: Narrant tamen proculdubio bestiolas quasdam: uelut tineas lumbricosue &eiusmoni alias consistere intra spongias: atque ali: quas &euulsis spongiis pisciculi saxatiles deuorent: qui uel radices absumunt totas: quę inhęrentes saxis remanserint: Si euenerit forte ut spongia abrumpatur: residuo item renascitur &completur: Magnitudine amplissima solutę illę &rarę spongię augentur plurimę: quę circa lyciam sunt: Sed mollissimę quę spissę nam achilleę torosiores iis constant: omnino quę altis tranquil lisque insunt gurgitibus mollissimę sunt: flatus. n.