Latin
125
Aristotle, De animalibus 125
Unproofread scanNot analysed yet
ac tempestates spongias quoque ut cętera altilia reddunt duriores: &incrementum impediunt: quamobrem spongię hellesponti spissę: ac durę sunt: &omnino quas mare ultra maleam promontorium citraque fert: differunt inter se mollicie duritateque: nec calorem immodicum spongię patiuntur: fit enim eo ut more pullulantium putrescant: quocirca optime iuxta oras comperiuntur: spongię si gurgite alto demersę sunt: commode enim temperantur: propter altitudinem gurgitis: Color illotis uiuisque nigricans est: adhęrent nec parte: nec toto: Intersunt enim fistulę quędam inanes: sed pluribus passim particulis hęsitant: &quasi membrana extenta subesse radicibus earum uidetur: superne autem cęteri meatus con creti propemodum latent: At uero quaterni: aut quini patent per quos pasci existimantur: Genus item aliud est: quod nomen aphlysias inde accepit: quod nunquam lauetur quasi illotariam uoces habent hoc ampliores illos meatus: sed reliquo toto corpore densum est nibilo tamen densius quam quę ante enumerauimus genera: quanquam lentius: &ex toto pulmoni similius cernitur: Sensum id genus habere diuque uiuere inter omnes pręcipue conuenit: cognosci prę cęteris spongiis eo facile potest documento: quod cum ille albicent limo subsidente id semper nigrorem ostendit: Quod ad spongias &testatorum generationem pertinet res ita se habent.