Latin
129
Aristotle, De animalibus 129
Unproofread scanNot analysed yet
Vermen autem omnia faciunt exce pto genere quodam papilionum: quod durum quiddam simile cartamo: idest gnici semini producit. Sed intus fluidum uermibus uero ipsis non parte aliqua: sicut in ouis animal creatur: sed totus uermis ac crescit: &particulatim discretus formatur in speem destinati animalis. procreantur porro insecta aut ex animalibus generis eiusdem ut phalangia: &aranei ex phalangiis &araneis: ut bruci: locustę: cica dę. Aut non ex animalibus sed sponte. alia ex rore qui frondibus insidat uidelicet uerno tpare: ut natura fert. Sępe tamen &hyberno: quo tiens tranquillum australeque tempus diutius constitit. Item alia ex cęno aut fimo putrescente oriuntur: alia in lignis aut stirpium aut cęsis: alia in aimalium pilis: alia in excrementis: aut iam excretis: aut adhuc intra animantem contentis: ut quę tineę siue lumbrici appellantur: quorum genera tria sunt: latum: teres: &quod ascarida appellatum est: ex quo nihil procreari aliud potest. Latu autem illud solum intestino adhęrens: parit simile cucumeris semini: quo indicio medici genus id lumbrici inesse intelligunt. Ascuntur papiliones ex erucis. erucę ex uirentibus foliis: n maximeque exbrassicę. primum minus quid milio consistit in folio. Mox uermiculi inde contrahuntur &accrescunt: Tum intra triduum eruculę afformantur: quę auctę motu cessant: suaque forma immutantur: appellanturque tantisper chrysalides: quasi aurelias dixeris: duro intectę putamine sunt: ad tactum mobiles: meatibus araneosis obductę: non os: non aliud ex membris quod con spicuum sit possident. longo post tpere putamine obrupto euolant inde aimalia pennigera: quos papiliones uocamus. Itaque primum dum erucę sunt: cibo aluntur: atque excrementum emittunt. At uero cum in aurelias dictas transierint: nihil uel gustant: uel excernunt: hęc eadem gignendi roio cęterorum etiam est: quę ex uermibus consistant: Siue ex coitu animalium uermes: seu sine coitu prodiere. nam &apium &crabronum: &uesparum uermes: quandiu recentes sunt &aluntur: tantisper &stercus emittere uidentur. At cum formę liniamenta receperint: sub qua facie nymphę appellantur.