Latin
128
Aristotle, De animalibus 128
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque sepiola iam intus constiterit: uidelicet tota ex candido oui interno concrescens: tum rupta oui membranula proles exit: primum pars illa interior candida: ueluti grando consistit. Cum foemina suum atramentum asper serit. Nascitur enim sepiola ex eo ipso candicante corpusculo uersa in caput: modo auium uentre annexo. Sed qualis nam sit in his annexus umbilici: nondum exploratum habemus: Constat tamen candidum illud subinde diminui: dum sepiola augetur: &ad postremum: ut luteum auibus: sic candidum his aboleri: primum oculi grandes: in his quoque perinde ut in cęteris apparent. Sit. A. ouum. b. c. oculi. d. sepiola ipsa. ferunt uterum sepię uerno tempore. Pariunt intra diem decimumquintum. mox oua ędita crassitudinem acinorum uuę minorum: intra diem. Item decimum quintum capiunt: quibus obruptis sepiolę excluduntur: quę si quis prius prole iam perfecta obsciderit oui membranam: stercu sculum mittunt: suumque prę metu colorem immutant ex candicante in ru briusculum. Sed cum genus omne crustatum sibi iuncta contineat oua: itaque foueat polypus: &sepia: &reliqua generis eiusdem: oua quę pepererint: absoluta fouent: &pręcipue sepia. quippe cuius sępenumero alueus iuxta terram dum hoc facit appareat. Polypus foemina modo incubat ouis: modo in ore sui cubilis as sidens brachium super ouis exporrectum tenet. Epia parere iuxta terram inter algas &harundines &si quod aggestum tale iniectum sit: ut sarmenta aut lapides: aut quęlibet alia materiei congeries. Et quidem piscatores de industria fasces sarmentorum disponunt: hęc perlibenter in eis loculamentis parit prolixam illam continentemque seriem ouorum: qualis citri muliebris speaes est enititur: aluum per interualla reprimens: insper gitque atramentum: interposita quiete: utpote cum non nisi cum labore emittat. Olligines in alto pariunt: consertum iis quoque ouum: quale se l piis est. uinendi spatium tam sepię quam lolligini breue: nam exceptis paucis bimatum non complent. polypis etiam tantundem temporis ad uiuendum datum est. prodeunt e singulis sepiarum ouis sepiolę singulę quod idem in genere etiam lolliginum fit: Inter lolliginem marem &foeninnam hoc interest: quod foemina intestina con tinet duo: ueluti mammas: quae si aluo disiecta inspectes: facile uideris. Mas omnino iis caret. Sepia tum hoc idem discrimen habet: tum uero quod mas uarius plus qui foemina est: ut exposui. Nsecti generis mares foeminis esse minores ac superuentu coire: uixque absolui dictum iam est. Breui a coitu pariunt maxima sui parte: quę solent coire.