Latin
131
Aristotle, De animalibus 131
Unproofread scanNot analysed yet
Commune omnium uermium est: &eorum quę ex uer mibus proueniunt animalium: ut primordium generationis: aut a sole: aut a spiritu pręstetur: sed copiosius ac celerius fiunt tipulę in aquis quarum sedimentum uarium ac promiscuum sit: quale in agro megarico in operis solet misceri. putrescit etenim hoc facilius &autumno quoque uberius generatur. minus enim humoris esse tunc accidit. r Ediui gramine oriuntur. Carabei uirides Gallerucę iam uocari incipientes uermi s bus fimo bouis: aut iumenti creatis gignuntur. Carabei pillulaii in fimo quem uoluunt conduntur per hyemem: s. paruosque uermiculos pariunt: ex quibus ipsi procreantur. Quinetiam leguminum uermiculis pennata animalia ratione simili prodeunt. Vscę ex uermiculis fimi digesti in partes gignuntur: quamobrem qui eo funguntur munere contendunt. Reliquum fimi promiscui discernere: etam confectum concoctumque esse fimum confirmant. Pricipium autem uermiculorum ipsorum exiguum est: quod primum ru bescit atque ex immobili quasi hęrens adhuc fibris: moueri incipit. Mox uermiculis immobilis redditur: qui cum postea motus est rursus immobilis fit. demunque generat muscam: quę flatus aut solis beneficio moueatur. t Abani ex ligno nascuntur. Rsodagnę quas modelas appellem: ex uermiculis immu tatis qui in brasicę caulę creantur. Antharidę ex erucis fici: piri: pini: atque etiam sentis cani nę oriuntur: fiunt enim in his omnibus uermes: petit genus id animalis foetida: quoniam ex tali materia constitutu est. Inarii culices ex uermiculis: qui fęce uini acescente gignuntur u originem trahunt. Quinetiam in his quę putredinem nullam posse recipere existimantur: nasci animalia. nouimus ut uermes in niue uetustiore qui hirti sunt pilis &rubidi: quoniam &ipsa nix uetustate rubescit: sed in niue medię terrę candidi &gran diores inueniuntur: torpent omnes ac difficulter mouentur. In cypro insula ęrariis fornacibus ubi chalcites lapis ingestus compluribus diebus crematur: bestiolę in medio igne nascuntur pennatę: paulo muscis grandibus maiores: quę per ignem saliant atque ambulent. Emoritur &hoc genus &illud niuis alumnum.