Latin
132
Aristotle, De animalibus 132
Unproofread scanNot analysed yet
Cum alterum ab igne: alterum a niue dimotum est: Nonnulla corpora esse animalium: quae igne non absumantur. Salamandra claro documento est: quę ut aiunt ignem inambulans per eum extinguit. hypanis fluuius apud cimerium bosporum sub solsticio defert: ueluti folliculos acinis maiores: quibus quadrupedes uolucres erumpunt. quod genus animalis in post meridianum usque diei tempus uiuit &uolat. mox descendente sole macrescit &languet. deinde occidente emoritur: uita non ultra unum diem peracta. Vnde ephemerum idem diarium appellatum est. Quę ex erucis aut uermibus gignuntur: aranea inuoluta magna ex parte principio exeunt hęc ita. Espę autem Ichneumone nuncupatę quę minores qui cęterę sunt phalangia perimunt: occisaque ferunt in parietinas: aut aliquid tale foramine peruium. deinde illinut luto atque ex iis incubando suum procreant genus. Nonnulla ex iis quorum pennis crusta superuenit: &ex minutis quae nomine carent: nidos sibi e luto peruos aut ad se pulchra: aut ad parietimas confingunt: atque in iis uermiculos pariunt Empus generatois principio ad finem: maximę fere parti septenariis ternis describitur: aut quaternis. Culicum &uer miformis generis parti plurimę: ter septeni attributi sunt. Ouiparis quater septeni magna ex parte. septem ex iis ab initu concre tio &consummatio oui uendicat sibi. reliquis tribus septenis incubant atque excludunt: ea scilicet quę suo procreant foetu: ut araneus: aut aliquid generis eiusdem. mutationes uero &transitus in figuras alias trinis aut quadrinis diebus: parti maximę peraguntur: sicut in mor bis quoque dies decretorius euenit. Talis insectorum generatio est. Ereunt striatis contortisque membris ut senectute. genus maiorum animalium moritur: quę pennata ex iis sunt. pennis etiam conuulsis autumno fere moriuntur. Tabani quidem uel aqua intercute oculorum cęci intereunt. E generatione apum uaria sententia est: alii enim eas pa d rere &coire negant: Sed deportare foeturam existimant: nec unde portent: constat inter omnes. Sed alii ex flore callyntri: alii ex flore harundinis: alii ex flore oleę aiunt argumentumque afferunt: quod cum oliuarum, prouentus fit largior: tunc plura examina prodeant. Sunt qui fucorum quidem foeturam comportari ab aliquo ex iis quae modo dixi: arbi trentur.