Latin
134
Aristotle, De animalibus 134
Unproofread scanNot analysed yet
ut aqua dilutum est: &primis diebus sine crassitudine cernitur: quod si exemptum eo tpere sit: crassitudine caret. tum uicesimo maxime die spissatur. Indicium perfecti onis in sapore potissimum est: dulcius. n. quod crassius. Colligut apes ex omnibus quae florem calyculatum ferunt: atque etiam ex cęteris in quibus dulce do est: &lingua susceptum genus id saporis deportant. Sine ullo fru ctuum detrimento: uindemiantur initio caprifici aluei: tunc. n. mellati onis terminus est. Schadones autem (sobolem dico) optinę fiunt cum melli ficatur: aggerunt suis cruribus ceram: atque erithacam mel ore euomunt in cellas: foetu posito incubant auium more. exclusus inde uermiculus dum paruus est: iacet in fauo obliquus: post deinde sua ipse facultate se erigit cibumque capit: Nec fauo ita adhęret ut retineri uideatur. Foetus apum &fucorum candidus est: ex quo uermiculi fiunt: qui in apes fucosque transeant. Primordium regum colore cernitur fuluo: corpulentia mellis crassioris: magnitudine ilico proxima: suę futurę soboli: nec primum ex eo uermiculus gignitur: sed statim apis ut aiunt qua autem parte foetus constitutus sit: mel ibi e regione conficitur. Schadones si foetus oppressus intercipiatur: truncatę sine pennis: &cruribus pro deunt. Sed si libere ad finem generatois uenerunt: rupta qua cinguntur membrana euolant. Stercus quam diu sit uermis emittit: postmodum non nisi imperfecte (ut modo dixi) prodierint si quis capita iis demat: priusquam pennas habeant: pro pabulo nimirum apibus sunt. &si fucum adeptis pennis in alueum reucias: ipse reliquorum pennas erodunt. uita apun anni sex: nonnullę etiam septem possunt complere. Quod si examen nouem aut decem annos durauerit: prospere actum esse existimatur. Genus quod dam apum in potnto excandidum ualde: quod bis mense mellificet. Apud themiscyram circa thermodoontem amnem apes tam in terra qui i alueis fa ciunt fauos: qui parum admodum cerę contineant: et mel crassius reddant: Fauus ipse leuis atque equabilis est: quem non semper sed hybernis tperi bus tantum construunt. copia. n. in eo tractu est hederę quae hyeme floreat unde apes mel capiant ad Amysum urbem conuehitur a locis superioribus mel candidum: crassumque maiorem in modum: quod apes faciunt, arboribus sine fauo: quale etiam fieri in potnto cognitum est. Sunt etiam apes quaem fauos sub terra triplici ordime faciant: in quibus mel est: uermis nullus: sed nec faui omnes eiusmodoi sunt: nec apes ita omnes confingunt. Rabrones &uespę si duce amisso aberrauerint: fauos suę proli constituunt: in sublimi et foraminibus.