Latin
133
Aristotle, De animalibus 133
Unproofread scanNot analysed yet
Sed apum generi ortum praestari a ducibus: quorum duo sunt ge nera: alterum fuluum: quod praestantius est: alterum nigrum magisque uarium magnitudo his duplo quam cęteris frugi apibus auctior est: pars a pręcincto inferior proportione sexquialtera adeo longitudins habetur: uocantur a nonnullis matres utpote originis autores: argumento referunt quod fucorum foetus editur: etiam sine duce apum nunquam. Aliqui per coitum agi opinantur: maresque esse fucos: foeminas uero apes esse contem dunt, Cęterę in concauis imisque fauorum proueniunt: duces subter ad fauum pendentes oriuntur seperatim sex aut septem: contra quam cęterę turmę foetura adhęrentes. aculeum apes possident: fuci eo carent. Reges ducesque habent: sed non utuntur: quo circa eos carere aculeo nonnulli existimant. Enera apum plura: optimum quae breues uarię et in rotunditatem compactiles sunt: Secundum quę longe &uespis similes: tertium qui fur nuncupatur: grandis hic &aluo est ampliore: quartum fucus pręcipua magnitudine: sed nullo armatus aculeo: &ignauus: quamobrem alueis aliqui intexunt: quo apes subire possint. fuci autem ut grandiores nequeant. Ducum duo sunt genera: ut dictum iam est: Nec unus in quoque examine dux tantummodo est: sed plures: paritque ipsum examen si duces uel non satis habeantur (Quod non tam principis desiderio quam ortus: ut aiunt: ad quem illi necessarii sunt incidit) uel plures quam satis. Distrahunt enim examen: prouenit foetus apum partius ue re serotimo: squalore rubigine: augent porro mella siccitates: sobo lem hymbres. Vnde fit ut simul oliuę &examinum copia sit. fauos primum conficiunt: mox collocant foetum ore emittentes suo: ut iis placet: qui censent aliunde prolis primordia conuebi: deinde cibi can mellificant: tam ęstate quam autuno: sed melius mel autumnale est. Con struunt fauos e floribus: ceram ex lachryma arborum fingunt: mella ex rore aeris: siderum ex ortu potissimum: &arquus cęlestis in cubitu contrahunt. Oino ante uergiliarum exortu mel non fit. fauos itaque ut dictu est floribus faciunt: mel autem non ipsas facere apes: sed rorem cadentem deferre argumento est: quod uno aut altero die cellas melle repletas inueniunt apiarii. Item autumno mel postea quam detractum est: non reperatur. Cum tamen illo etiam tpore flores proueniant: Subla to itaque melle &cibo aut nullo extante aut exiguo: repeterent certe apes munus mellis conficiendi: si ex floribus possent accipere Crassescit autem mel concoctum iam tpere. Initio. n.