Latin
137
Aristotle, De animalibus 137
Unproofread scanNot analysed yet
Genitale foemnina habent rescissum: quo reci pit id quod a mare iniicitur. Pariunt in aruis cessantibus: excauantes asperitate praeacuta quam parte habent posteriore: quomodo bruci etiam solo eiusmodi pariunt: quaperper in cyrenensi agro copia est. Quim etiam in harum dinibus quo adminiculo uites erigutur nidum foeturę excauant: &in caulibus squillę herbę interdum pariunt: sed hic foetus facile in terram dilabitur. Proueniunt large copia hymbrium. Crescit primo in terra uermiculus: deinde fit ex eo quae tettigometra uocatur parentis nomine: quo tpere gustu suauissimę sunt: antequam cortex rumpatur: postmodum circa solsticia noctu exeunt: statimque rupto cortice prodeunt cicadę ex matrice illa cicada quam modo tettigometram dixi: nigrę proti nus: &duriusculę &maiusculę atque incipiunt canere. mares utroque in genere canunt: foeinę silent: et ante coitum mares suauiores sunt a coitu foeinę. quippe quae oua candida gustu habeant grata: exci tatę cum subuolant: quendam reddunt humorem modo aquę: quo rustici eas mingere: &excremento non carere: roreque ali asseuerant. Si quis digitum contrahens ac remittens subinde appropinquet: magis expe ctant quam si ilico extendat et quidem transire in digitum alliciuntur. quod. n. ocu lis hebetes sunt: quasi frons aliqua moueatur digitum ita admotum conscendunt. Vę ex numero insectorum non carne uiuunt: sed carnis uiuę humore aluntur: ut pediculi: pulices cimices hęc per coitum ge nerant: ea quae lendes uocantur: ex quibus nihil praeterea nasci potest: illorum autem generatio talis est. Vlices minima quadam putredine gignuntur: sedemque sui or p tus sordes optinent aridas: Cimices ex humore qui per summa corporis animalium consistit. Pediculi ex carne quibus futuris emergunt ceu pustulę quędam siue purae exigue: quas si pungas pediculi exeunt. Accidit morbus hic nonnullis hominbus prę nimio corperis humore: &quidem aliquos foeditate obiisse proditum est: ut Alcmanem poetam &pherecydem syrium. quibusdam item morborum generibus copia nascitur pediculorum: genus pediculi ferum uo catum est durius eo quod magna ex parte proueniat: &corpori detrahi difficilius: prueris pediculi in capillo magis: uiris minus. omnino foeinę magis qui mares pediculum sentiunt. minus laborant corum capita quibus pediculis in capillo est. Vin &ex cęteris animalibus complura pediculo infestantur: ut qu aues &phasianę quidem intereunt: nisi se puluerent.