Latin
138
Aristotle, De animalibus 138
Unproofread scanNot analysed yet
omnino quibus penna caule constat iis pediculus gignitur: nec ea quibus pilus est carent eodem: excepto asino: qui non pediculo tantum uerum etiam rediuo immunis est. Boues utrunque id habent oues &caprę rediuos habent: pediculis uacant. Suibus quoddam pediculi grande ac durum familiare est. Canibus proprium ricinus: qui ab eodem animali nomen cynorrhaistę accepit. Genus autem unum quodque pediculi ex corpere ipso sui animalis enascitur: proueniunt largius pediculi mutatoe aquarum quibus lauare se solent ea quorum natura pediculum patitur. N mari etiam pisces hoc malum infestat: uerum non in piscibus ipss sed limo gignitur simile multipedibus asellis: nisi quod cau dam hoc ampliusculam habeant. Genus pediculi marinum simplex unumque est: ubique proueniens: sed maxime in foraminibus &cauernis insecta hęc omnia sunt: &multipeda: &exaguia. a Silus thumnorum sub pinna oritur spre scorpionis aramei magnitudine Aris quod a cyrena in ęgyptum panditur: piscis pediculus nomine cir m ca delphinum est: qui omnium pinguissimus fit pabuli copia quę delphini opera suppeditatur. Vietiam alię generantur bestiolę ut dictum est: tum in lanis: &qui quam busuis lanitio confectis: ut tineę: quae lanis puluerulentis praeci pue oriuntur: atque etiam magis si araneus una includatur. Si quid. n. humo ris inest hic absorbens ampliat siccitatem: nascitur &in tunicis hoc idem uermiculi genus. Tum uero in cera uetusta ut in ligno animal gignitur candidum: quod omnium aimalium esse minimum existimatur nomine Acari. necnon alia in cartis aut his proxima: quae in ueste aut scorpioni: sed sine cauda generantur per quam exigua omnibus prope dixerim uel siccis hume scentibus: uel humidis siccentibus: creari animal potest. nascitur &uer miculu? quidam cui nomen a corrumpendis lignis xylophthoro ac si ligniperdi appelles: nullo minus absurdum: caput enim suo puta mine exerit uarium: pedes in postremo habent: ut alii uermes: reliquum corpus tunica araneosa integitur: suoque tegumento hęrentes festucas gerit. ita ut forte eas casuque sibi contraxisse dum ambularet: uideretur. Verum ipse natiue inhęrent tunicę: &ut limacibus testa sic totum id uermiculo huic adhęret: nec decidit unquam: sed euellitur ut natiuum quod si hanc eius tunicam detrahas expirat: parique modo atque limax testa detracta hebetescit. processu utique tparis id quoque in aureliam transit: ut eruca atque immobile uiuit: Sed quid nam ex eo animalis pennati oriatur compertum non adhuc est.