Latin
LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO
Aristotle, De animalibus 14
Unproofread scanNot analysed yet
sunt por ro quę primum uiuant in humore: deinde forma immutata foris uitam incipiant agere: ut culices: palustres: ex iis. n. asili proueniunt Ad hęc alia sede stabili degunt: alia mutabili &uaga sedes sta bilis in humore tantummodo est: terrestrium nulla statu immutabili uiuunt: Ad aquatilium plura saxis affixa uitam omnem traducunt ut concę genera complura. Quinetiam spongia sensum habere ali quem creditur: Argumento quod multo difficilius abstrahuntur: ni si clanculum agatur: ut referunt auulsores. sunt item: quę et adhęrere soleant: "iens libuit absolui: ut genus quoddam eius: quam urticam uocamus: Quippe cum nonnullę ex his noctu absolute pa scantur. Non desunt complura quę cum sint absoluta: mouere tamen se nequeant: ut ostreę &quę tota simplici mitiorique testa operta uer tibula appellantur: et calli: aut tubera uis item aliis nandi tributa est: ut piscibus: ut mollibus: ut crustatis uelut locustis: Quędam ambulare possunt: ut genus cancrorum: Quippe quod quanquam suapte natura aquatile est: tamen uim habet ambulandi: Terrestrium uero alia uolucres sunt: ut aues: ut apes: quae modo inter se quodam alio differunt alia pedestria quorum item alia gressilia: alia reptilia: alia tractilia sunt. Animal quod uolucre tantum sit: ut piscis natatile solummodo est nullum nouimus. Nam &quę pennis cuteis uolant: ingredi possunt unde uespertilioni etiam pedes sunt: &uitulus marinus pedes habet minutos: sic nonnullę aues depedes sunt: quae ob eam rem apedes a prauitate pedum nuncupantur: quod genus auiculę pennis plurimum ualet sicut cetera quoque prope similia: ut pennis pręualere: sic pedibus degenerare uidentur: ut hirundo: &falcula: siue riparia hęc enim omnia: &moribus: &uolatu: et specie proxima inter se conspiciuntur. Apparet apes omnibus anni temporibus: Ri paria ęstate tantum: cum imber incessit: Tunc enim &apparet: &capitur: de nique rara hęc auicula est: At uero quae gressilia: eademque natatilia sint complura reperiuntur. Necnon differentias illas: uitę actionesque nimantium continent. Sunt enim alię gregaleę: alię solitarię Tum uolucres: tum nantes: tum etiam pedestres: uitam alię an cipitem degunt: ut eędem modo societate: modo solitudine gaudeant. item alię ciuiles: alię inciuiles: Tum ex gregalibus tum etiam ex solitariis sunt.