Latin
ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM
Aristotle, De animalibus 140
Unproofread scanNot analysed yet
ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM LIBER. VI. INTERPRETETHEODORO. ERPENTVM ET Insectorum atque etiam quadrupedum oua parientium generationes fieri ad hunc modum aimaduertimus. Aues autem oua pariunt omnes: sed tempus coeundi pariendiue non idem omnibus est. Quippe cumalie coeant &pariant omni fere tpare: ut gallinę: ut columbę. Gallina enim toto anno praeterquam duobus mensibus brumalibus parit: magna etiam generosarum nonnullis foecunditas: quando uel sexagena ędunt ante in cubitum: quanquam ipse minus foecundę qui ignobiles sunt. Item Adrianę paruo quidem sunt corpore: sed quotidie pariunt: ferociunt tamen: &pullos sępe interimunt. Color his uarius: Non nullę etiam &cortalibus bis die pariunt: iam aliquę in tantum copię prouenerunt: ut effętę breui morerentur: sed gallinę ut dictum est perpetuo pariunt. Olumbę autem palumbes: turtur: uinago: bina pariunt. sed co c lumba uel decies anno: alię sęmel anno: &partius generant. Gitur maximo auium numero partus uerno tempore. Sed a aliis alię foecundius pariunt: quod bifariam fit: aut enim quod crebrius: ut columbę: aut quia numerosius: ut gallinę. Mnes quibus ungues adunci partius generant: excepto Tinum o culo qui pluria in adunco genere parit. Iam. n. quatuor eius reparti sunt pulli: sed plures etiam posse procreari apertum est. pariunt cęterę in nidis. Vę autem minus uolant: ut perdices: ut coturnices: non nidis qu sed condenso frutice prolem muniunt. Sic &alauda &tetrix Sed hęc suum nidum patere aurę cupiunt: quem uero Boetii meropem uocant. hic unus subiens terrę cauernas facit cunabula. Vrdi nidos ex luto ut hirundines faciunt: in excelsis art boribus.