Latin
ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM
Aristotle, De animalibus 141
Unproofread scanNot analysed yet
Ita deinceps continuato opere: ut quasi cathena quędam nidorum contexta uideatur. Vpupa una suo in genere non nidificat: sed stipites arborum subiens parit: sine ullo stramento in cauis. Cuculus saxa &domicilia petit in quibus nidificet. Tetrix quam athenienses uragen uocant: nec terrę nec arbori suum nidum committit: sed frutici. Vum eque omnium uolucrum duro putamine constat: si modo non deprauetur: sed lege consummetur naturę. Gallinę enim non nulla pariunt mollia uitio: &bicolor quoque ouum auium intus est. luteum interius: album exterius: sed differunt oua aquaticarum a terrestribus: quod multo plus lutei quam albi ex proportione contineant. Differunt &colore inter se oua auium. Sunt enim alia candida ut columbarum &perdicum. alia pallida ut palustrium. alia punctis distincta ut meleagridum: &phasianarum. Rubrum tristunculi est modo minii. Quin &ipsum ouum in se suum habet discrimen. quippe quod parte sui acutum: parte latius sit: quaquidem parte latiore exit cum gignitur. Quę ob longa sunt oua &fastigio cacumminata: foeminam ędunt: quę autem rotudiora &parte sui acutiore obtusa: orbiculum habent: marem gignunt. N cubitu auium: foetum excludi: naturę rtio est. non tamen ita solum oua aperiuntur: sed etiam spotnte in terra: ut in egypto obru pta fimo pulliciem procreant. Et siracusis potator quidem ouis sub scoria in terra positis: tam diu potabat: donec oua ęderent foetum. Iam uero &cum in uasis quibusdam tepidis essent concocta: sponte oua pulos prompsere. Emen genitale uolucrum omnium album: ut cęterorum animalium est. Oncipit foemina quę coierit: ouum superius ad septum transuersum: quod ouum primo minutum &candidum cernitur. Mox rubrum cruentumque: deinde increscens: luteum &flauum efficitur totum. Iam amplius auctum discernitur: ita ut intus pars lutea sit: foris candida ambiat: ubi perfectum est absoluitur: atque exit putamine dum paritur molli: sed protinus durescente: quibuscunque emergit portionibus: nisi uitio uuluę defecerit. Iam quale certo tpere est: tale aliquando prodiit luteum totum: qualis postea pullus est. Gallina etiam discissa: ta lia suscepto quo loco foeinnis oua adhęrent: reparta sunt colore luteo tota magnitudine oui perfecti: quod pro ostento augures capiunt.