Latin
ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM
Aristotle, De animalibus 142
Unproofread scanNot analysed yet
Ec audiendi sunt qui oua hypenemia dicta: a uento quasi n subuentanea dixeris: reliquias esse partus: quem coitus fecerit arbitrentur. Iam. n. aliquas gallinarum &anserum iuuencas expartes adhuc coitus parere hypenemia: uisum sępius est. Sunt hęc ste rilia: &minora ac minus iucundi saporis: &magis humida qui ea quę foecunda gignuntur: sed plura numero. humor eorum crassescere in cubatione auis non potest. Sed tam candida quam lutea pars similis sibi perseuerat. Pariunt genus id oui plures aues: ut gallinę: perdices: columbę: pauones: anseres: &quę ab ansere: &uulpe composito nomine chenalopeces dicte sunt. Xcludunt celerius incubantes ęstate qui hyeme. Ideo ęstate gallinę duo de uigesimo die: foetum excludunt. hyeme ali quando uigesimoquinto. Iscrimen tamen &auium est: quod alię magis aliis fungi officio incubandi possunt. si incubante gallina tonuit: oua preunt. Quę autem canicularia &urina a nonnullis uocantur: ęstate magis consistunt. Sunt qui hypenemi hoc est subuentaneos illos partus zephyria nominent: eo quod uerno tpere aues flatus illos foecundos ex fauonio recipere uideantur. sed idem faciunt etiam: si digito in genitale palpetur. Redditur certe ouum subuentaneum illud foecundum: &quod iam conceptum per coitum est: transit in genus diuersum: si prius coeat: quae uel subuentaneum: uel semine maris diuersi conceptum fert: qui ouum ipsum a lutea in candidam ambientem partem proficiat. Ita enim fit: ut subuentanea oua foecunda reddantur: &quę inchoata a mare: priore sunt: specie posterioris proueniant. At si iam candidum ac ceperunt humorem: fieri non potest: ut uel subuentanea in foecunda mutentur: uel quę per coitum concepta gestantur: transeant in genus maris: qui secundus coierit. Incepta quoque si adhuc paruis de sierit coitus: non accrescunt: sed si continuetur celeri incremento augentur: iustamque magnitudinem implent. Aturam uitellus oui &albumen habent contrariam: non tantum colore: uerumetiam uirtute.