Latin
ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM
Aristotle, De animalibus 144
Unproofread scanNot analysed yet
At maiorum auium generi plus prętereat temporis necesse est. minori autem minus sufficit. Effertur per id tempus luteus humor ad cacumen: qua principium oui est: atque ouum detergitur ea parte: &cor quasi punctum sanguineum in candido liquore consistit: quod pun ctum salit. Iam &mouetur: ut animal. Tendunt ex eo meatus uenales sanguigeri duo tortuosi ad tunicam ambientem utramque: dum augetur. Membrana etiam fibris distincta sanguineis: iam album liquorem per id tempus circundat: a meatibus illis uenarum oriens. Paulo autem post: &corpus iam pulli discernitur: exiguum admodum primum &candidum: conspicuum capite: &maxime oculis inflatis: quibus ita permanet diu. sęro enim decrescunt oculi: &se ad ratam contrahunt proportionem. Pars autem inferior corporis: nullo membro a superiore distingui Inter initia cernitur. Meatuum quos ex corde tendere diximus: alter ad ambiendum album liquorem fertur: alter ad luteum ue lut umbilicus. Origo itaque pulli in albumine est: cibus per um bilicum ex luteo petitur. Die iam decimo pullus totus perspicuus est: &membrana omnia patent. caput grandius toto corpore est: oculi capite grandiores hęrent. quippe qui fabis maiores per id tempus emineant: nigri nondum cum pupilla: quibus si cutem detrahas: nihil solidi uideris: sed humorem candidum rigidumque admodum refulgentem ad lucem: nec quicquam aliud ita oculi &caput. Iam uero &uiscera eo tempore patent: &aluui intesti norumque natura perspicua est. Venę etiam illę a corde proficiscentes: iam sese iuxta umbilicum constituunt. Ab ipso au tem umbilico uena oritur duplex: altera tendens ad membranam ambientem uitellum: qui eo tpare humet: &largior quam secun dum naturam est: altera permeans ad membranam ambientem eam qua pullus operitur: membranam &eam quę uitellum humoremque interiectum continet. dum enim pullus paulatim increscit. Vi tellus seorsum in duas partes secatur: quarum altera locum tenet superiorem: altera inferiorem: &medius humor candidus con tinetur: Nec partem inferiorem a uitello liquor deserit albus: qualis ante habeatur.