Latin
ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM
Aristotle, De animalibus 145
Unproofread scanNot analysed yet
Decimo die albumen exiguum iam: et lentum crassum: pallidulum nouissime inest. Sunt enim quęque locata hoc ordie. prima postremaque ad testam oui membrana posita est: non teste ipsius natiua: sed altera illi subiecta: liquor in ea candidus est: Deinde pullus continetur obuolutus membrana: ne in humore maneat. Mox pullo uitellus subiacet: in quem alteram ex uenis prorepere dictum est cum altera albumen ambiens petat. Cuncta autem ambit membrana cum humore: specie saniei: Tum uero membrana alia circa ipsum foetum ut dictum est ducitur: arcens humorem sub qua uitellus alia obuolutus membrana: in quem umbilicus a corde: ac uena maiore oriens pertinet: atque ita efficitur: ne foetus alterutro humore attingatur. Vicesimo die iam pullus si quis putamine secto sollicitet: mouet intus sese: pipitque aliquantulum: &iam ab eodem die plumescit: quotiens ultra uicesimum exclusio protelatur: ita positus est: ut caput super crus dextrum admotum ilibus: alam super caput positam habeat: quinetiam membrana quę pro secundis habetur: post ul timam testę membranam: ad quam alter umbilicus pertendit: euidens per id tempus est: pullusque in eadem iam totus locatur: &altera quoque membrana quę &ipsa uice secundarum pręstat: uitellumque ambit: ad quem alter umbilicus procedit: latius pa tet. Oritur umbilicus uterque a corde: &uena maiore ut dictum est. Fit autem per id tempus ut umbilicus alter: qui in secundas exteriores fertur: compresso iam animante absoluatur: alter qui adit uitellum ad pulli tenue intestinum annectatur. Iam &pullum ipsum multum humoris lutei subit: atque in eius aluo fecis aliquid subsidit luteum excrementum etiam album eodem tempore pullus emittit: &in aluo quiddam album consistit. Demum uitellus paulatim absumitur totus membrorum haustu: ita ut si pullo decimo die post excluso rescindas aluum: non nihil adhuc uitelli comperias. Vmbilico uero absoluitur pullus: nec quicquam pręterea haurit. Totus enim humor qui in medio continebatur: absumptus iam est. Tempore autem supradicto pullus dormit quidem sed non perpetuo: quippe qui excitetur interdum: &mouens sese respiciat atque pipiat. Cor etiam eius cum umbilico ut spiran tis: reflat &palpitat: Sed auium ortus ad hunc modum ex ouo agitur.