Latin
ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM
Aristotle, De animalibus 146
Unproofread scanNot analysed yet
Pariunt autem oua nonnulla infoecunda uel ex iis ipsis quae conceperint coitu: nullus enim prouenit foetus: quamuis in cubitu foueantur: quod maxime in columbis notatum est. Qua gemina binis constat uitellis: qui ne inuicem confundantur: facit in nonnullis prętenue quoddam septum albuminis medium: aliis uitelli contactu mutuo sine illo discrimine iunguntur. Sunt in genere gallinarum quae pariant gemina omnia: in quibus animaduersum est: quod de uitello exposui. quędam enim duo de uiginti peperit gemina: exclusitque pręterquam si qua essent: ut fit irrita. Cęteris itaque foetus prodiit: sed ita gemini excluduntur: ut alter sit maior: alter minor: &tandem in monstrum degene ret: qui minor nouissime prouenit. Ariunt magna ex parte bina oua: quę specie columbacea continentur omnia: ut palumbes: ut turtur. sed cum plu rimum terna palumbes &turtur: columbę omni tempore ut dictum est pariunt. Turtur &palumbes uere: nec plusquam bis: atque ita si prior foetus corruptus est. frangunt enim oua mares auium complures: sed quanuis tria interdum pepererint oua: nunquam plus duobus pullis educunt: nonnunquam etiam unum tantum: reliquum ouum semper irritum est: quod urinum uocant. Aues magna ex parte anniculę nequeunt generare. Omnes uero cum parere incipere: semper fere oua continent: quanqui in nonnullis facile ob exilitatem uideri non possunt. Columbę magna ex parte marem &foeminam generant: priorem marem: posterio rem foeminam: &cum pepererint primum ouum uno interposito die secundum pariunt: incubant ambo uicissim: interdiu mas: noctu foemina: concoquunt atque aperiunt citra diem uicesimum ouum: quod prius ędiderint perforant ouum: pridie eius diei quo pullum excludunt: &fouent prolem ambo ad ad certum tempus eodem modo quo oua: foemina in opere sobolis acerbior mare est: ut cęteris quoque a partu euenit animalibus. pariunt decies anno: Nonnullę etiam undecies. ęgytię uero &duodecies coeunt intra annum columbę.