Latin
ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM
Aristotle, De animalibus 150
Unproofread scanNot analysed yet
uuluas etiam pisces habent di uersas ut dictum est: nam qui pariunt oua bifurcatas habent: atque inferius positas. Cartilaginea uero ea spe potius habent qua aues: sed interest quod oua non iuxta praecordia omnibus: sed infra nonnullis per spinam consistunt: unde aucta in alium transferuntur locum. Quum piscium non bicolor ut auium: sed unicolor omnium est: &plus albi trahens qui lutei: tam antequam postea cum foetus insidet. Differt piscium generatio ex ouo ab auium generatione eo quod altero caret umbilico: qui ad membranam teste subditam tendat: alterum enim tantum qui auibus ad uitellum fertur habet meatum. Caetera idem ortus ex ouo auium &piscium est. quippe cum &foetus in extremo oua nascantur: &uenę similes ex corde inter initia proficiscantur: &caput: oculi denique partes superiores principio fiant praegrandes: increscente etiam foetu humor pari modo subinde absumitur: demumque nihil superest: quod non foetum subierit: sicut de uitello auium expositum est. Quinetiam umbilicus paulo a uentre inferius hęret: qui recens natis longior sit: crescentibus paulatim breuior reddatur: demumque se totum intra foetum recondat: ut dictum de auibus est. Membrana quoque eadem ouum &foetum continet: cui membrabna altera foetum per se continens subiacet. humor autem inter membranas positus est. Ad hęc cibus in aluo suggeritur eodem modo pisciculis albus quo auium pullis luteus. f Igura uuluę ex dissectione petenda est. Iscrimen autem inter se ipsi pisces ostendunt: ut mustelini qui d tum inter se: tum etiam a planis ratione uteri differunt. nonnullis enim medio uuluę circa spinam oua adhęrent quemadmodum dictum est ut caniculis: quę cum accreuerint absoluta feruntur per uuluam bifurcem annexamque ad precordia: quomodo et cęteris generis eiusdem in utranque partem transferuntur: habet tam eorum quam cęterorum mustelini generis uulua paulo a praecordiis inferius: ueluti mammas albidas: quę non nisi grauidis habeantur.