Latin
ARISTOTELIS DE HISTORIA ANIMALIVM
Aristotle, De animalibus 151
Unproofread scanNot analysed yet
Caniculę &raię testa cea quędam gerunt: in quibus humor ad oui similitudinem consistit: figura eius teste similis tibiarum ligulis est: meatusque fiunt capillamentorum spe in testis: sed caniculis quas aliqui ab hinulo nebrias mustelos appellant: foetus rupta dilapsaque illa testa pro ueniunt. Rais cum pepererint: rupta testa excluditur foetus. Spinaces uero mustelis sic a spina quam habent nuncupati: oua ad precordia continent super mammas: quibus ut descenderint: iam absolutis foetus imnascitur. Idem hic generandi modus &uulpe culis est. musteli autem leues uocati: oua per uuluam mediam: ut caniculę gestant: quę postea in utrunque uteri sinum descendant: mox animal gignitur umbilico hęrente ad uuluam: ita ut ouo absumpto: partus non alter quam in quadrupede contineri uideatur. adhęret umbilicus ille prolixus capite altero ad partem uuluę in feriorem: ueluti ex acetabulo annexus: altero ad medium foetum qua in parte iecur est. Cibum si reseces foetum ad oui similitudinem uideris: etiam si non praeterea ouum habeat. Secundę membranęque singulę: foetus singulos modo quadrupedum continent. Caput pro lis in utero nouę adhuc partem spectat superiorem: auctoris iam &perfectioris inferiorem uersus transfertur: mares in lęua: foe minę in dextra ingenerantur: atque etiam parte eadem unafoe minę: &mares. uiscera etiam foetuque habet ut iecur. perinde atque in quadrupede magna cruentaque resecto cernuntur. Omnia cartila ginea simul et oua parte superiore circa praecordia continent complura: alia maiora: alia minora: &inferiore animalia iam exclusa: unde fit ut genus id piscium sępius mense et pariat &coeat. quippe quod non uni uersa ędere soleat quę conceperit: sed particulatim repetens sępe &diu peragens: ut dum superius oua contrahit: inferius coquat atque perficiat. Cęteri musteli foetus suos et emittunt &recipiunt intra seipsi: quod idem &squatinę &torpedines faciunt: &qui dem iam uisa torpedo est grandis: quę foetus intra se circiter octoginta haberet. Sed spinax unus ex mustelis recipere prolem spinę impedimento non potest: neque uero pascinaca &raia ex planis recipiunt propter caudę asperitatem.