Latin
158
Aristotle, De animalibus 158
Unproofread scanNot analysed yet
locis enim huiuscemoni spuma illa consistit: &tpare tali apparet: sed nonnus qui uel cum aqua de cęlo incescit: oritur pisciculus hic in spuma: quę hymbre admisso caluerit: unde no men spumę accepit. ferturque interdum per summa maris: cum cęlum tepidum est: &in spuma fluitante perinde ac in fimo uermiculus uoluitur. Quamobrem in loca complura genus id apluę adfertur ex alto: &copiose quoque generatur: &capitur anno quieto &hu mido reliqua aplua. foetura piscium est quę enim gobionaria dicitur: gobiones paruos ignobiles qui terram subeunt creat: quam uero phalericam uocant: membradas gignit: ex quibus sardinę: ex sardinis sardę oriuntur. Genus apluę quod in portu atheniensium nascitur: encraulos dictos progenerat: quimetiam genus aliud apluę est quod allecum: &mugilu sit foetura. Spuma autem altera illa sterilis humida est: breueque (ut dictum est) tempus edurat mox capita &oculi restant: sed iam piscatores quemadmodum deportare possent inuenerunt: sale. n. aspersa plus temporis asseruari potest. Nguillę nec per coitum procreantur: nec pariunt oua: nec a uero capta unquam aliqua est: quę aut semen genitale aut oua haberet. Meatus quoque uel semini uel uuluę accommodatos nul la rescissa ostendit. Sed hoc unum inter sanguinea genus totum sine coitu: sine ouo procreatur: quod ita esse argumento constat: quod in nonnullis feculentis stagnis aqua omni exhausta &limo detracto anguillę denuo generantur: ubi aqua accescerit pluuia: nam siccis temporibus gigni nequeunt: etiam in lacu peremni. quippe quę hymbre et uiuant &alantur: sed hoc genus non coitu: non ouo creari apertum est. Videntur tamen nonnullę habere facultatem gignendi: quod in aliquibus lumbricu li fiant. his enim generari anguillas creditur quod error est. sed certe ex his prodeunt: quę terrę intestina uocantur: quae sponte in luto hume scenteque humo proueniunt. Iam alię absolui ex his uisę sunt: alię scal pitis discerptisque intus apparuerunt: oriuntur hęc intestina dicta: tum in mari: tum etiam in fluuiis stagnisque putredinis maximę ratione: sed in mari qua algę sunt: in stagnis autem &fluuiis iuxta ripas. calor enim amplius eas subiens partes: facit ut putreant. Talis gene ratio anguillarum est. Artus autem piscium neque eodem tempore nec simili modo omninm fit: nec pari temporis spacio geritur uterus: greges ante coitum marium &foeminarum consistunt: Sed sub coitu &partu coniugia aguntur.