Latin
159
Aristotle, De animalibus 159
Unproofread scanNot analysed yet
Vterum uero alii die bus amplius tricenis ferunt: alii minus. omnes tamen spacium numeris distginuendum septennariis sortiuntur. Plurimum tem poris datur iis quos nonnulli appellant marinos. Sargus coit mense decembri: fert uterum dies triginta. quinetiam in mugilum genere: qui labeo a nonnullis uocatur: &muco eodem quo sargus tempore coeunt: &tantundem temporis ferunt: laborant omnes per id tempus quo gerunt uterum. Vnde fit ut tunc potissimum ruant in terram: ac excidant. feruntur porro graui stimulo agitati in terram: atque omnino id temporis motu perpetuo incitantur: donec pariant. Sed omnium maxime mu gilem ita sollicitari certum est: requiescunt a partu continuo. exitus pariendi piscium compluribus est: ubi uermiculi nati in uentre fuerint. innascuntur enim minuta quaedam animalia uermiculi specie: quę partum expellunt. Parit solitariorum genus in uere. plurimis denique partus circa ęquinoctium uernum agitur. cęteris non eadem anni tempestas accommodata est: sed aliis ęstas: aliis autumnale ęquinoctium attribuitur. parit pri ma hoc in genere atherina: quam aristam appello: et iuxta terram. Capito autem ultimus est: constat id cum foetus ariste: primum capitonis nouissime appareat. Mugilis etiam inter primos par tum accelerat: &salpa: ęstatis initio locis plurimis: nonnusquam enim autumno. Quinetiam sacer ęstate parit: mox aurata: lupus: mormur: molaris. denique omnes qui crussiones uocantur: ultimi gregalium: mullus: &gracullus pariunt: autumno nullus sua oua limo committit. unde fit ut sero pariat. Diutius enim frigus continetur in limo. Graculus post mullum foetificat inter algas: utpote qui locis saxosis degat. fert uterum longo temporis spacio. Alleces bruma pariunt: Cęteri qui pelagici sunt ęstate ma gna ex parte cuius rei argumentum est: quod minime per id tempus capiantur. Foecundissima omnium piscium allec esse uidetur. Raia inter cartilaginea foetificat numerosius: uerum quod de facili pereunt: hinc efficitur ut appareant paucę. ędit haec oua uniuersa &iuxta terram: Omnimo genus cartilagineum minus foeti ficat: quia animal gignit. seruari tamen sua potissimum magnitudine potest: acus etiam appellata sero foetificat.