Latin
165
Aristotle, De animalibus 165
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &aquę faciunt ut foeminę maresue con cipiantur. ad hęc aquilonis flatu mares potius concipiuntur: austri foeminae. Vis tanta est aquilonis: ut uel ea quę non nisi foeminas pariant immutet ad prolis masculę procreationem. Spectare ad aquilonem oportet cum coeunt foeminę quę mane iniri solent: marem si sero diei admiseris: non patiuntur. Can didi nigriue efficiuntur foetus: si sub lingua arietis uenę nigrae aut candidę habentur: cuius enim coloris sunt uenę: eiusdem &uellus est. Varium etiam si plures uenarum colores sunt: Quę aquam salsiusculam bibunt: maturius coeunt: nec solum ante coitum: sed etiam a coitu saliendum est: atque etiam uerno tempore. Capris nullum ducem pastores constituunt: quia earum natura non stabilis sed lubrica atque mobilis est. in grege oui um si maiores natu tempestiue libidine incitantur: annum esse foelicem gregi pastores confirmant: sed si minores in foelicem. Anum genera plura sunt: Coit laconicum mense suae c ętatis octauo: &crus iam circa id tempus attollentes non nulli urinam reddunt. Impletur canis uno initu: quod in furti ciis maxime constat initibus. Implent enim qui semel inierint. gerunt laconicę uterum parte sexta anni: hoc est sexagenis die bus aut uno uel altero plus minusue. Catelli ceci gignuntur: nec ante duodecim diem uisum accipiunt. Coeunt canes post ea quam pepererunt sexto mense: nec citius. Sunt quę parte quinta anni uterum ferant: hoc est duobus &sexaginta diebus: qua rum catelli duodecim diebus luce carent: nonnullę quarta parte anni: hoc est tribus mensibus ferunt: quarum catelli diebus de cem &septem luce carent: tantundem temporis canire etiam foeminę putantur: mestrua huius animalis diebus septem mo uentur: simulque euenit ut genitale promineat: uerum nondum per id temporis coitum patiuntnr. sed sequentibus septem die bus. tempus enim quo toto canis libidine tenetur: diebus quatuordecim magna ex parte describitur.