Latin
164
Aristotle, De animalibus 164
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt porro animalia propensiora ad coitum prope dixerim omnia uerno tempore: sed sunt tamen quae non eo tempore coeant: uerum prout quęque alere suos foetus commodius possunt: ita tempus sibi conueniens habeant: sues cicures uterum ferunt menses quatuor: numerus partus plurimum ad uicenos: si tamen multos pepererint: educare omnes non queunt. senescentes eti am pariunt quidem simili modo: sed tardius coeunt: implentur uno coitu: sępius tamen super uentum patiuntur: ea de causa: quod post coitum humorem quam apriam nonnulli appellant emittunt: quod quidem commune omnibus incidit: sed alique una cum hoc semen etiam admissum eiiciunt. foetus qui in utero lęsus minutusque fuerit metachoerum dicitur: quasi po stumum uoces: quod in parte qualibet uuluę accidere potest. Cum scrofa peperit: primam mammam porco qui primus in lucem prodiit prębet: cauendum ne prima subatione ante aures flaccidas coitus fiat. frustra etenim fuerit. At si plena iam aui ditate ac desiderio libidinis turgido admissura: fiat unus ut modo dixi: initus satis sit. prodest apro coeunti ordeum appo nere pabulo: quod idem &scrofę foetae commodum est: sed elixum. Sunt e scrofis alię statim prolis foecundę laudabilis: alię increscentes melius generant. Suem oculo amisso breui extin gui magna ex parte nonnulli existimant. plurimis uita ad annos quindecim: aliquibus etiam prope ad uicenos. Ves &caprae terno aut quaterno coitu implentur: &si o a coitu hymber accessit ab ortum infert. pariunt maxima ex parte singulos: sed aliquando &binos &ternos &quaternos. ferunt quinque mensibus: tum oues: tum caprae. Vnde fit ut locis nonnullis quibus cęli clementia &pabuli copia est: bis pa riant. uita capris ad octonos cum plurimum annos: ouibus ad denos: sed magna ex parte ad pauciores. duces pecoris tamen uel ad quindenos protrahunt uitam: singulis ouilibus singuli duces coustituuntur: qui quotiens suo nomine a pastore uocantur antecedunt: quod ab ineunte ętate facere assuescunt oues. Aethiopice uel ad duodecim &tredecim annos uitam agunt. Caprę etiam ad decem &undecim. Coeunt tam oues quam caprae quamdiu uiuunt. Pariunt geminos: tum pabuli beneficio: tum si pater aut mater uim eam geminandi per naturam optineat. Mares autem aut foeminae generantur ui: tum aquarum: tum admissariorum.