Latin
176
Aristotle, De animalibus 176
Unproofread scanNot analysed yet
Ratione paucis enim diebus omnino abolentur: quanquam superiore tempore homines uincere uel suffiendo: uel sues ut latibula effoderent admittendo non possent: Quinetiam uulpes eos uenantur: &catti siluestres in primis: sed tamen superare copiam &celeritatem prouentus nequeunt: nec aliud quicquam omnium uincit: nisi hymbres: iis enim quam primum intereunt. Terrae persicae parte quadam mure foemina rescissa: foetus foeminini pregnantes comperiuntur. Sunt qui uehementer confirment mures si salem lambant: impleri sine coitu. Aegyptiis muribus prędurus fere: ut herinaceis pilus est. Sunt etiam alii: qui erecti bipedes ambulent. habent enim crura posteriora longa: priora breuia. ortus eorum quoque nume rosus est: Sunt uel alia genera murium plura: sed de his hactenus. ARISTOTELIS DE HISTORIAANIMA