Latin
LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 176-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE ODORO. EHOMINIS Generatione: tum prima in utero: tum posteriore in luce &usque in senectu tem: quemadmodum se habeant: quę suę naturę ratione eueniant loco hoc dicimus: quę inter ma rem &foeminam differentia sit: &quibusnam partibus constet: ante expositum est. Mas autem primum semen genitale magna ex parte incipit ferre: anno peracto bis septimo: si mul etiam pubescere incipit: eo tpere ut stirpes semen laturas primum florere: alchmeon crotoniata ait. uox item per id tempus mutari in sonum asperiorem inęquabilioremque incipit: quanquam nondum grauent. neque enim acuta pręterea est: neque tota ęquabilis. Sed similis fidibus in contentis &asperis: quod caprire denominant. idque potissimum incidit iis qui rem ueneream incipiunt agere: iis enim uox transit in sonum uirilem. Abstinentibus uero econtrario fit: &si curam adhi beant (quod aliqui faciunt ex iis qui choreis indulgent) uel longo seruari tpere sine magna mutatione potest.