Latin
LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 177
Unproofread scanNot analysed yet
Mammę etiam extuberant: &genitale non solum magnitndine: sed etiam specie proficit: euenit porro id temporis qui iam fricari: contrectarique per libidinem cęperint: ut cum semen emittunt: non modo uoluptate: uerum dolore quoque afficiantur. Foeminis etiam per id tempus exurgunt ubera: quod fratrare dicitur: &quę menstrua uocantur erumpunt: quod sanguis quasi recens occisi animalis est. Vae autem alba dicuntur: admodum etiam puellis eueniunt: et magis si cibo utuntur humidiori. Hęc incremen tum impediunt corporis: &puellam extenuant: sed menses tunc plurimis fiunt: Cum iam ubera ad duos digitos prominent: &uox eodem tempore puellarum mutatur in grauiorem. Enique cum mulier uocis acutioris quam uir sit: tum natu d minores acutius qui maiores sonant: ut &pueri quam uiri acu tius: Sed uox foeminę acutior est quam maris: &fistula puellarum acutior quam puerorum est. Fit etiam ut per id tempus custodiri precipue debeant. maxime enim ad usum rei uenereę incitantur: cum hęc incipiunt: quod si iam inde nihil plus commouere tem perent quam corpora ipsa: nullo adhuc usu uenereo sed sponte mu tentur: sequi seruarique temperantia solet per ętates superiores. nam &quę admodum puellę concumbunt: libidinosiores eua dunt &mares: siue altera parte siue utraque minus cauerint: propensiores eodem efficiuntur. Meatus enim laxantur: redduntque eo corpus lubricum: &simul uoluptatis: qua olim gestirent me mores: desiderio mouentur pręteritę contrectationes. Rodeunt nonnulli iam inde a primo ortu naturae impu bes: infoecundique. propterea quod parte sui genitali fue rint deprauati. Mulieres etiam simili modo impubes a natiuitate possunt creari. Abitus quoque tum marium: tum foeminarum mutan h tur: ut sint uel sanitati uel morbo habiliores: &uel graciles uel pleni beneque uegeti: nam a pube ex macilentis cras sescunt: euaduntque saniores. alii contra: quod pari modo puel lis etiam euenit: qui enim pueri aut quae puellae excrementis antea corporis redundabant: cum ea ipsa excrementa una cum semine: aut mensibus se cernantur: Saniore ob eam rem corpore efficiuntur atque uegetiore. Iam enim ea quę sanitati alimentoque obstent exeunt. At uero quibus contra antecesserit: iis corpora graciliora: &morbis opportuniora redduntur: excernitur enim de ipsa natura &bene habitis: Cum aut semen aut menses pro deunt. N puellis item diuersitas uberum est: aliis enim admodum magna: aliis exigua sunt.