Latin
18.1 to 18.5
Aristotle, De animalibus 18.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hęc anima lium alia sanguinem habent: ut homo: equus: denique omnia quę aut perfecta pedibus carent: aut binis: quaternisue pedibus constant: alia exanguia sunt: ut apes: ut uespę: Atque inter marina sępia: locusta: denique omnia quę pedibus plusquam quaternis innitantur. Tem alia animal gignunt perfectum: alia ouum: alia uermen. procreant animal: homo: equus: uitulus marinus: &reliqua quę pilis integuntur: atque in genere aquatili quę cęte appellamus: ut delphini: &quę cartilaginea uocantur quorum alteris fistula data est: branchię desunt: ut delphinis: et balenis: Habent delphini fistulam a dorso: balenę a fronte: al teris branchię detectę: ut mustelo: raię: reliquis generis eiusdem ouum id ex foetibus perfectis uocamus: Cuius ex parte principio animal consistit: Reliquum uero alimento ei: quod gignitur est. Vermis: id est ex quo toto: animal totum: per subiecti foetus formationem incrementumque gignitur: animalium er go: quę animal generant: aut oua intra se prius conficiunt: ut cartilaginea: aut illico animal intra se formant: ut homo: ut equus. At uero in lucem foetu perfecto: aut animal ęditur: aut ouum: aut uermis: ouum ipsum: aut putamine continetur testaceo &bicolor est: quale auium esse uidemus: aut cute molli obducitur: unicolorque est quale cartilaginea uermesque pariunt uermes item. aut continuo mobiles sunt: aut immobiles: Sed de his accuratius post: cum de generatione agetur disseremus Nunc animalium reliquas differentias addimus: enim uero aliis pedes natura dedit aliis negauit: &quę obtinent pedes: aut bi nos hęc habent: ut homines: atque aues. duo hęc tantummodo gę nera. aut quaternos: ut lacerti: ut canes: aut plures: ut centipedes &apes: uerum quęcumque ambulant omnia pedes pari numero possident. Quę autem in genere natante pedibus carent: haec aut pennis natant ut pisces quorum alii quaternas: binas scilicet parte prona: &binas supina habent: ut aurata: ut lupus: alii binas tantum qui longi lęuesque sunt: ut anguillę: ut congri: aut nullas omnino habent: ut murena: sed ita mari utuntur: ut terra serpentes: modoque simili repunt in humore: Cartilaginei quoque generis aliqua pinnis carent: uidelicet quę plana sunt: &caudam habent: ut raia: &pastinaca: suaque ipsa latitudine na tant: Raiam tamen pinnas habere uidemus: &quęcunque suam latitudinem non colligunt in mucronem: Quę autem pedes habere putantur: ut mollia: tum pedibus ipsis: tum pinnis natant: &quidem his celerius: iners autem alueus ducitur: ut sępia lolligo: polypus potest: sępia lolligo nequeunt crusta intecta ut locu stę suis caudis natant: celerrimeque retrorsum pinnarum caudę adiunctarum beneficio: cordula etiam pedibus natat et cau da: quam similem siluero habet: quo ad paruum magno licet conferre: uolucrum autem alię penna uolant: ut aquila: ut acci piter: alię membrana sicca: ut apes: ut scarabei: alię cute: ut uul pecula ut uespertilio: uolant pennis: aut cute quę habent sanguinem membranis siccis quę sanguine carent: sunt porro quę uel pennis uel membranis uolant: omnia bipeda: aut apeda: Angues enim circa ęthiopiam tales uolare narrantur: genus pen natum auem appellamus: reliqua duo genera nomine carent communi: uolucris autem generis exanguis aliis pennarum tutelę crusta superuenit: ut uaginipennes possint nucupari: uelut scarabeis: aliis pennę nulla crusta integuntur: Quorum alia bipennes sunt: alia quadripennes gerunt pennas quaternas: quae aut grandio ra sunt: aut aculeo in aluo armantur uaginipennis illius ordinis nullum est: quod aculeum gerunt: ut musca: tabanus: Asi lus culex: omnia quę sanguine carent minora quamque habent sanguinem adolescunt: paucis marinis exceptis: ut mollium non nullis: quę quidem genera grandiora locis tepidis redduntur: &mari potius aut dulcibus aquis: quam terra: Omnia quę se mouent aut quaternis notis mouentur: aut pluribus: Quaternis tantum quę habent sanguinem ut homines binis manibus bi nisque pedibus: aues binis alis: &binis pedibus: Quadrupedes pedibus quaternis pisces pinnus quaternis: Nam &quę pennis aut non amplius binis: aut nullis: ut serpentes utuntur quater nis ea quoque notis nihilominus mouentur: flexus enim quaterni his aguntur: aut bini cum pinnis binis: At uero quę sanguine uacua pedibus se pluribus moueant siue uolucres sunt: seu pe destres: iis certe motus per notas plures exercetur: ut animal quod a uita die uno describenda ephemerum appellatum est pedibus quatuor pennisque totidem mouetur: Quippe quod non solum uitę suę ratione proprium id merito habeat: sed etiam cum quadrupes sit: uolucre quoque est omnia porro tan quadrupeda qui multipeda modo simili moueri solita sunt: cunctis enim motus per diametrum agitur: uerum cum cętera ducibus binis pedibus incedant: cancer unus quaternis regi solitus est Vmma uero animalium genera: in quę singula digerantur s rediganturque animalia: quibus scilicet illa consumantur: &constent: hęc sunt auis: piscis cętus: quę quidem omnia habent sanguinem: Ad hęc genus testa intectum est: quod ostreum siue concam appellamus: &crusta inclusum aliud: quod nomine uacat communi: ut locustarum: &cancrorum: &gem marorum genera: aliud item molle: ut lolligenes: ut sepię: adde genus insectum: quę omnia genera sanguine carent: Et quorum natura pedes habere patitur: multis hęc pedibus constant Sed insectorum uel aliqua uolucres esse apertum est: Reliquo rum animantium genera nulla: pręterea ampla intelliguntur: unum enim quod plura genera contineat nullum est: Sed aut simplex est nullis ipsum specificis euarians discriminibus: ut homo: aut diuidi quidem potest in species: sed nullis nomini bus distinctas.