Latin
LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO
Aristotle, De animalibus 20
Unproofread scanNot analysed yet
Quę enim genere quadrupede non pennato con tinentur: sanguinem quidem omnia habent: sed alia animal pariunt: alia ouum: dixerim hęc ouipara: illa uiuipara: quę igi tur animal generant: pilos non omnia habent: quę autem oua pariunt. Cortice omnia muniuntur: cortex hic loco squamę similis potest appellari: pedestre sanguineum quod pedibus careat ex natura genus serpentum est: idque intectum cortice est uerum cum cęterę serpentes oua pariant: uipera una animal gignit: Non enim pilos omnia habent: quę animal generant Quippe cum nonnulli ex piscibus animal procreent: Quę tamen pilos sortita sunt: animal omnia progignunt. Nam pilos quoque effigie aculei spiculatos genus quoddam esse pilorum putan dum est: quales herinacei: atque hystrices gerunt uicem enim uillorum: non pedum: ut ęchinnorum aculei pręstant Generis quadrupedum quę animal gignunt: plures quidem species in telliguntur: sed nullis fere notate nominibus singulorum enim nomina habentur: ut hominis: leonis: equi: cerui: canis: reliquo rumque ad hunc modum nullis fere inquam: quoniam genus unum uel super iis omnibus quę iumenta nominamus est: ut equo: asino: mulo: ginno: Ino: &mulis: quas terra syria fert: quę similitudine quadam nomen mularum acceperunt: quam qui non omnino eadem: qua mulę specie continentur: Coeunt enim: &mutua inter se ratione progenerant: naturam itaque eorum quę minus genere certo continentur: seorsum sigillati consideremus necesse est.