Latin
LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 181
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si in aquam frigidam: cogitur consistitque: ueluti in membranula: qua rupta foetus ipse apparet: magnitudine formicę maiusculę: &membra iam inde discreta. Tum cętera omnia: tum genitalia con stant: &oculi quemadmodum in cęteris animantibus pręgrandes. Sed foemnina quę intra tertium mensem eruperit: indistincta est. quę autem quartum adepta est mensem finditur: &reliquam distinctonis effigiem breui tpere accipit. cum itaque foetus in utero formatur: foemina tardius quam mas perfectionem quarumque partium recipit: &sępius in decimum mensem qui mas protrahitur. Sed cum in lucem prodierit: foemina ocius quam mas &accrescit: &ętate floret: &senectute maceratur: &magis quę pluries pariunt: ut dictum iam est. Vm semen conceperit uterus: statim se contrahit: donec c ad septimum mensem uentum sit: octauo iam adaperitur: atque dehiscit: &partus si uiuit: descendit mense eodem. sed si mor tuus est: neque ipse descendit: nec uterus per id tempus dehiscit: idque indicium facit: foetum haud quaquam esse uitalem. Euenit profecto ut mulieres a conceptu: corpus totum grauentur: &oculorum caligines: &dolores capitis moueantur: quę aliis maturius est: et fere die decimo accidunt: aliis sęrius prout magis minusue ex materia superuacua temptantur. Nauseę item &uomitus plurimas capiunt: &precipue quibus purgationes constiterint: nec dum ad ubera tran seant. aliquę igitur principio magis laborant: Alię post: cum iam foetus plenius creuerit. Sępe etiam multis destillatio urinę ad postremum infestat: sed magna ex parte quę marem ferunt: facilius exigunt: minusque pallent: Contraque foemninam: sunt enim palli diores &grauius degunt. Multis etiam tumores extuberatioesque carnis in cruribus incidunt: Sed tamen contra etiam nonnullis cotingit. solent appetitus uarii grauidis euenire: citoque commutari: quod picare quidam a pica aue denominant: &nimirum cum foetum sexus foeminei ferunt: auidius appetunt: minusque re frui iam presente: quam cupierint possunt. fastidiunt enim statim: quod modo uehementer appeterent. Paucis contingit ut melius habeant: cum uterum gerunt. Sed pręcipue tunc fastidiunt: tedioque fatiscunt: cum foetui capillus oriri incipit: pili congeniti grauidis defluunt: paucioresque redduntur. contra qua parte pilos minime habere solebant: ea magis accipiunt. plus etiam motus magna ex parte mas in utero infert: qui foemnia &celerius prodit. Foeinnę enim partus tardior est. Dolor etiam ex foemnina continuus: sed ob tusior: ex mare acer &longe molestior. Quę paulo ante partum concumbunt: facilius pariunt.