Latin
LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 182
Unproofread scanNot analysed yet
Parturire interdum mulieres uidentur: cum tamen tempus non sit: sed quoniam foetus inuertit suum caput: Ideo initium hoc esse parturiendi uidetur. Sed cum cętera animalia omnia singulari ac simplici modo partum suum perficiant (Vnum enim pariendi tempus statum omnibus est) homini uni multiplex datum est: Nam &septimo mense: &octauo: &nono parere potest: &quod plurimum decimo: nonnullę etiam undecimum tangunt. foetus qui maturius quam septimo mense prodeat: nullo pacto uitalis est. qui septimo uitalis quidem hic primus exit: sed magna ex parte infirmior. Quamobrem cunabulis ex lana eum obuoluunt: &fasciis alligant. Meatus etiam nonnulli infissi ut aurium aut narium: sępe numero generantur: sed accrescenti articulantur infanti: &demum suam formam recipiunt. &plerique de his quoque septimo natis uiuere atque adolescere possunt. Qui autem mense octauo nascuntur: uiuere ac adolescere in terra ęgypto possunt: &quibusdam aliis locis: ubi mulieres fertiliores sunt. multosque simul facile &ferunt &pariunt etiam si monstrosi sint: sed locis grecię multi inter eunt: nec nisi perpauci seruantur. unde fit ut si quis seruetur: non octauo mense natus existimetur. Sed mulierem sui conceptus initium latuisse. infestantur maxime mulieres mense quarto: octauoque: &si uel quarto uel octauo foetus perierit: ipse quoque magna ex parte intereunt. itaque fit ne solum mense octauo nati non uiuant: sed etiam ipsis emortuis periculum quę pariunt subeant. Simili modo &qui diuturniores quam undecino mense nasci uidentur: latere putantur. latet enim mulieres conceptus initium: si cum ante inflatus fuerit uterus: ut sępe accidit: post coierint: atque conceperint. hoc. n. principium esse sui conceptus existimant: quod simile indicium attulit. Ita multiplex perficiendi tempus pariendique diuersum homini datum est. Et cum alia singulos pariant: alia plures: genus humanum in ancipiti est. Nam quod plurimum &locis plurimis agitur: mulieres singulos singulę pariunt. Sed sępe &locis plerisque geminos etiam: ut in terra quoque ęgypto fieri certum est. pariunt etiam tres: &quatuor.