Latin
LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 184
Unproofread scanNot analysed yet
Ares plurimi ad sexagesimum generant: quem si excesserint: m ad septuagesimum usque procedunt. Et iam quidam anno septua ginta nati genuerunt. Euenit sane multis &mulieribus &uiris ut qui coniuncti inter se nequeant procreare: ubi dissociati se iunxere cum aliis queant: quod idem in maris quoque aut foeinę procreatione nimirum euenire certum est. plerunque enim: tum mulieres: tum uiri: quandiu cum eisdem iunguntur: foeminam tantum marenue procreant. Se iuncti autem contra. ętatis etiam ratione immutantur: ut iuuenes inter se foemninas generent: seniores facti mares: aut contra. Ratio quoque ge nerandi: omnino discrimen hoc idem recipit: ut iuuenes nihil procreent seniores iam incipiant generare. Aut contra: ut qui ante possent: post nihil possint foetificare. Sunt etiam aliquę mulieres quae uix concipiant: sed si conceperint: perficiant atque ędant: Alię contra: facile quidem concipiunt: sed seruare non possunt. Sunt &uiri qui non nisi foeninam procreent: Et mulieres quę non nisi marem. &contra: ut de hercule fabulantur: qui inter duos &septuaginta liberos foeminam unam tantummodo genuit. quę concipere nequeant: si uel cura adhibita: aut aliquo casu conceperint: foeminam magna ex parte pariunt potius qui marem. Multis etiam uiris euenit: ut cum antea possent generare: post nequeant: deinde rursus facultatem recipiant generandi. gignutur lęsi quoque ex lęsis: uerbi cam claudi ex claudis: &cęci ex cęcis. denique similes sępenumero in re quę pręter naturam comitetur: &signa habentes sibi cognata hęreditaria: ut uerucas: ut neuos: aut cicatrices: aut quid aliud generis eiusdem. Iam tale quid uel tertia prole post: regeneratum est: ut cum quidam suo in brachio puncti notam haberet. filius non id retulit: sed nepos ea corporis parte nigricien quandam habens confusam prodiit: sed raro hęc eueniunt. Integri autem ex mancis ne gignantur: nulla res obstat: &sępissime ita agitur. similes etiam aliqui parentibus: aut auis suisque maioribus generantur. Aliqui similitudinis nihil referunt.