Latin
LIVM LIBER. VII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 185
Unproofread scanNot analysed yet
redditur etiam uel post plu res eiusdem prosapię: ut in sicila: eiusque adulterium cum ęthiope commiserat: filia non colorem patris ęthiopis retulit: Sed qui natus ex hac est is auum ęthiopem regenerauit. Foeinę magna ex parte matri. mares patri proueniunt similes: sed fit etiam e diuerso: ut foeinnę patri: mares matri similes procreetur. Particulatim etiam similes fiunt ut alia corporis parte similes sint patris: alia matris. gemini uel dissimiles inter se nati iam sunt: sed plurimi magna ex parte similes prodeunt. nam &quędam cum septimo die a partu concubuisset concepissetque: peperit similem superiori quasi geminum. Naturę etiam ratione alię sibi alię suo marito similes generant: ut equa pharsalia cognomine iusta. Vm semen genitale exit: spus antecedit: &quidem ipso exitu c constat: agit cum spiritu: nihil. n. procul sine uiolentia spiritali proiici potest: Tum insinuatum in utero: diuque contentum: membrana obducitur. quippe quod antequam discernatur: exeat uelut ouum in sua membranula contectum: detracto putamine. membrana autem ipsa uenis referta est. omnia uero tum natilia: tum pedestria: tum etiam uolatilia siue animalis siue oui forma proueniunt: simili modo gignuntur: nisi quod alia umbilicum habeant uuluę adhęrentem: uidelicet quę animalis forma enascuntur: alia ouo: alia utroque modo: ut in quodam piscium genere: &alia quasi membranis continentur: alia secundis. primum intra ultimum inuolucrum animal gignitur: mox altera membrana obuelat. plurima quidem sui parte uuluę adhęrens: sed parte etiam seiuncta: &aquam continens. humor autem inter has cruentus aquo susque est: quem mulieres proferum uocant. Vgentur animalia omnia quibus est umbilicus: per ipsum umbilicum. a hic acetabulis uuluę adhęret si sunt. Sed si lęuis sit uulua ipsi uuluę adhęret uena subiecta. situs in utero quadrupedum omnium extensus est: expedum autem obliquus: ut piscium: bipedum uero inflexus: contractusque ut auium. homo etiam in semet conglobatus sic gestatur: ut nasum inter genua: oculos super genua: aures extra genua habeant. omnibus eque animalibus caput primum superius est. sed cum creuerint: etiam exitum appetant: deorsum deducitur.