Latin
LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 191
Unproofread scanNot analysed yet
habent enim hoc membrum &spirant: Quamobrem delphinus rętibus apprehensus breui tempore strangulatur: ut qui spirandi facultatem amiserit: &foris uero diutius uiuere potest mutiens: &abelans modo cęterorum spirantium: quinetiam dormiens rostrum exerit supra mare: ut spiret: Sed in utraque diuisionis tan contrariorum parte collocari hoc genus absurdum est. quamobrem aquatile genus amplius distinguendum uidetur: ut alia accipiant reddantque aquam: ea causa spirantia aerem: quo refrigere tur: alia propter cibum. Cum. n. in humore cibum accipiunt: fieri non potest: quim simul aliquid humoris admittatur: quod admissum: quo emittant: instrumentum habeant necesse est. Quę igitur proportione spirationis humore utuntur: branchias habent. quibus autem per cibum humor illabitur: iis fistula in sanguineo genere data est. Mollibus etiam &crustaceis hoc idem adhibitum est: nam ea quoque humorem propter cibum accipere coguntur. Sed altero illo modo aquatilia sunt: tempera tionem corporis dico: &uictum. Vt quę accipiant quidem aerem: sed in humore ętatem degant: aut quę accipiant quidem humorem &branchias habeant: sed terram petant: unde cibum accipiant: quale unum adhuc tantummodo nouimus cordulum nomine. hic enim non pulmonem: sed branchias habet: ęgressusque ci bum petit in terra: &quadrupes idem est: ut ad ambulandum idoneus. Horum autem omnium natura quasi peruersa uidetur: sicut marium nonnullorum natura foeminam refert: foemima rum marem. exiguis enim quibusdam partibus suis natura anima lium immutata plurimum toto in corpore differre uidetur: quod latissime in excisis patet. particula enim quadam oblesa: totum animal in foeminam uertitur. quapropter in prima etiam ortus constitutione minime magnitudinis quoquam immutato dum modo sit principale: efficitur ut alterum mas: alterum foemina reddatur: atque si omnino tollatur: neutrum prodeat. Itaque terrestre etiam &aquatile esse modo utroque prędicto: parte animalis exigua immutata: potest ut alia terrestria: alia aquatilia procreentur: &alia uitam simplicem agant: alia ambiguam.