Latin
LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 190
Unproofread scanNot analysed yet
Aliaque prudentiora sunt: &plus memorię sor tiuntur: ciuilius agunt cum prole. Prima igitur pars uitę animalium in officio procreandi consistit: altera in alendo. In his enim duo bus studium omnium uitaque uersatur. cibi autem differunt potissimum ratione materię: ex qua ipsa quę aluntur consistunt. incrementum enim quibusque secundum naturam ex eadem qua constiterint materia fit. Quod autem secundum naturam est: id suaue contingit: sequunturque omnia eam uoluptatem: quę secundum naturam est. Degunt igitur animalia locis disiuncta: alia nanque terrestria: alia aquatilia sunt: quam differentiam tri fariam intelligimus: aut enim recipiendi aeris: aut aquę ratione: altera terrestria: altera aquatilia dicimus. aut quod apta natura sunt seruari temperamento alterutri: quanquam aerem aquamue non recipiant. aut etiam quod cibum petant: uersenturque utrobique diutius. complura enim cum recipiant aerem: partusque faciant in terra: cibum tamen a locis madidis petunt: uersanturque in humore. partem maximam temporis: quę sola uitam ambiguam agere uidentur. quippe quę eadem: &uelut pedestria: &ue lut aquatica statui possint. At eorum quę humorem recipiunt: nullum uel pedestre uel uolatile est: nec cibum sibi ex terra petit: quiqui multa spirabilis pedestrisque generis humore gaudent: &ita no nulla ut ne uiuere quidem disclusa ab aquę natura ualeant: ut quę marinę testudines appellantur: &crocodili: &fluuiatiles equi: &uituli marini: atque etiam ex minori genere testudines lutarię: siue mures aquatiles dicti: &ranę. hęc enim omnia nisi aliquam diu spirent: intereunt: &parere educareque solent in succo. Na tura omnium maxime animalium superflua peculiarisque delphino: &si quid aliud tale: uel in cętaceo genere: uel in reliquo aquatili sit: ut balęna: &quęcunque fistulam gerunt. hoc enim genus nec terrestre tantum: neque aquaticum facile dixerim. Si quidem terrestre quod aerem recipit: aquatile quod aquam: secundum naturam est. particeps nanque est utriusque: cum &mare accipiat: reddatque per fistulam: &aerem per pulmonem.