Latin
LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 194
Unproofread scanNot analysed yet
dentex etiam ut dictum est: carne uescitur: &mollia appetit: euenit plerunque &huic: &hyatulę: ut cum pisces minores insequantur: uenter procidat. propterea quod piscium uenter iuxta os positus est: nec gula subest. alia igitur ut dixi: carniuora tantum sunt ut dephinus: dentex. aurata: ut car tilaginea: ut mollia. Alia magna ex parte luto uiuunt &alga: &musco: &eo quod caulum uocant: &enascente materie ut fuca: Go bio: omnes saxatiles. Fucę quiqui cętera abstinent carne: tamen squillas sępenumero appetunt. sed alter etiam inuadit: ut dictum est: Alterum maiorumque minores sunt preda: argumento ut carne uescantur: est quod ęsca huiuscemoni capiantur: hamia: thunnus: &lupus magna ex parte carne aluntur: sed algam etiam tangunt. Sargus nulli reliquias se quitur. Nam ubi ille luto excitato abiit (fodere. n. pont) hic descendit &pascitur: imbecillioresque ne eodem adnatent: arcet scarus unus inter pisces ruminare quadrupedum ritu uidetur. cęteris piscibus captu ra minorum a frote agitur ore: ut solent meare. At cartilaginei: &delphini: &omnes cętacei generis resupinati corripiunt. habent. n. os subter: unde fit: ut periculum minores facilius possint euadere. Alioquin pauci ammodum seruarentur. quippe cum delphini celeritas atque ędendi facultas: mira esse uideatur. Anguillę paucę quędam certisque locis uescuntur limo atque eduliis si quis apponat: sed plurimę dulci humore uiuunt: idque qui uinariis anguillariis dant operam seruant: ut quammaxime pura sinceraque sit aqua affluens semper &effluens per ripas: ubi uinaria extruunt. nam nisi aqua sit clara: breui astrangulatę intereunt. branchias enim habent exiguas: hinc turbare aquam soliti sunt: qui eas piscantur. Et quidem in strymone amne circa uergilias capiuntur: tunc enim aqua &lutum aduersis flatibus inturbatur. alioquin satius est quiescere. Anguillę non superfluitant mortuę: nec sursum ut cęteri pisces maxima parte efferuntur. Sunt enim uentre exiguo: pingue in paucis inest. plurimę eo carent: uiuere exemptę aquis uel ad diem quintum sextumque possunt: &aquilone plures diutius durant: austro minus: &si ęstate de lacu in piscinam transferuntur: uiuere nequeunt.