Latin
LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 195
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si hyeme facile sedis mutatio nem patiuntur nullam denique uehementem mutationem tolerant: &quidem ęstate: etiam si in frigidam aquam transfers omnes plerunque intereut. Quin &si exigua in aqua stabulentur: pereunt: quod idem &cęteris piscibus euenit. strangulantur. n. si semper eadem in aqua exigua uersantur: quomodo spirantia animalia intereunt si in aere exiguo claudantur. Vita anguillis nonnullis uel ad septem octoque annos protrahitur. Ictus fluuialibus etiam tum ex mutua sui generis pręda: u tum ex herba radice: &si quid in cerio comperiant: nocte potius pascere: interdiu secedere in altu soliti sunt: talis piscium uictus est. Nauium genere quibus ungues adunci omnes carniuorę sunt. 1fruges autem ipse etiam si in os indideris: nequeunt deuorare: ut genera aquilarum omnia: milui: accipitres ambo idest palumbarius &fringillarius: qui multo inter se magnitudine differunt: atque etiam Buteo: qui miluo equiparat magnitudine: semperque ipse cernitur. ad hęc ossifraga: &uultur: et ossifragę magnitudo maior quam aquilę: color ex cinere albicans. Vulturum duo genera sunt: alterum paruum: &albicantius: alterum maius ac multiformius. Nocturnarum etiam nonnullę aduncis unguibus sunt: ut cicuma noctua: bubo: species similis noctuę bubo est: sed magnitudine non minor quam aquila. Item aluco: ulula: asio. aluco maior gallimaceo est. ulula compar: picas utrique uenantur. asio minor quam noctua est. hęc tria simili specie constant: &carne uiuunt. Sunt etiam in genere non adunco quę carne uescantur: ut hyrundo. aliqua uermi culos petunt: ut fringilla: passer: rubetra: luteola: parus: cuius genera tria sunt. fringillago quę maior est: quippe quę fringillam ęquet: altur monticola cognomine est: quoniam in montibus degat: cui cau da longior. tertius magnitudine sui exigui coperis discrepat: quiqui cęta similis est. Item ficedula attricapilla: rubicilla: rubecula: siluia: curuca: asilus: tyrannus cui corpus non multo amplius quam locustę: cri sta rutila: ex pluma elatiuscula: &cętera elegans: cantumque suauis: hęc auicula est.