Latin
LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 199
Unproofread scanNot analysed yet
Ibunt quibus dentes serrati aimalia lambendo: atque etiam b nonnulla ex non serratis: ut mures. Quibus autem continui sorbendo: ut equi: &boues: ursus neque sorbendo: neque lambendo: Sed morsu auium caeterę sorbtu. Sed quibus collum est longum: intermittunt caputque resupinant: Porphyrio unus morsu. Cornige ra animalia tam fera qui urbana: &quibus dentes serrati non sunt: omnia fruge: herbaque uescuntur: nisi uehementer esuriant: sue excepto: quim minime herbae frugumue appetens est: sed radicum maxime ex omnibus animalibus: quoniam rictu aptissimo ad id negocii est. facilli me etiam omnium idem hoc animal ad quoduis pabulum assuescit: &celerrime quoque in pinguedinem proficit pro sui corporis magnitudine. sexaginta enim diebus pinguescit: quantum autem profecerit ii cognoscunt: quibus ea res curę est. Vbi ieiunium ad saginam constituerint pinguescit: fame pręfatigatus triduo: &cętera quoque omnia fere melius praefatigata fame pinguescunt. saginant a triduo iam qui sues obęsant. Thraces per saginam. Cum primo die potum prębuerint: post interposito uno die prębent: tum duobus. deinde triduo atque ita subinde augendo nu merum usque in septimum curant. pinguescit hoc animal hordeo: milio: ficu: glande: piro: cucumere. Sed maxime tum hoc: tum caetera quibus uenter calidus est. quiete immotioneque pingue scunt: cęterum sues pinguiores redduntur: etiam cum in luto se uolutant. pascere gregatim pro ętate uelle uidentur. Iupo etiam sus obsistere repugnareque potest. Sexta pars ponderis quantu ponde rarit uiuus: absumitur occiso in pilos: sanguinem &reliqua id genus. Tam sues quam cętera animalia omnia solent: cum lactentur extenuari hęc ita se habent. b Oues &fruge &herba uescuntur: pinguescunt his quę flatum cient: ut eruo &faba: fressis: atque etiam ipsa fabarum herba. Et seniores si cute incisa spiritum addigas. deinde prębeas pabulum: pingues facies: Ad hęc hordeo uel integro uel pinsito: &a gluma seperato pinguescunt: &dulcibus: ut ficu: &passa: uino etiam &frondibus ulmi. sed praecipue sole &lotione calidę aquę.