Latin
LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 198
Unproofread scanNot analysed yet
oua etiam deuorat sed cum acceperit reducit &usque eo retractat: quo ad partem nactus postremam: e directo constituat: tum colligit se: in breueque contrahit: ut quod inditum supra tenetur: In unum extento corpore deducatur. Quod perper ea ita facit: quod gulam tenuem habet &longam. diu &serpentes &phalangia uiuere possunt sine cibo: quod ex iis quę pharmacopolę idest pigmentarii alunt: perpendi potest. Quadrupedum quę animal generant: siluestres: eędemque serratę dentibus: carne omnes uescuntur: nisi quod lupos aiunt: terram quandam: cum esuriunt ędere. hoc igitur peculiare luporum sit. herbas autem non alio tpere tangunt: nisi cum morbo labo rant: quomodo &canes herba ingesta euomunt: atque ita purgantur. Lupi hominem illi potius petunt: qui inertes &unipetę quidam sunt: quam qui uenatores. Quam autem alii glanum: alii hyęnam appellant: corpore non minore quam lupus est. iuba qua equus: sed sęta durio re longioreque: &per totu dorsum porrecta: molitur hęc insidias homini. Canes etiam uomitionem hominis imitando: capit: &sepulchra effodit: humanę auida carnis ac eruit. Vrsus animal omniuorum est quippe qui &fructus arborum: quas conscendit: corpore lubrico ędat: &legumina: &apes perfringens alueos: &cancros: &formicas: carne etiam uescitur. uiribus enim suis confidens: inuadit non solum ceruos: sed etiam sues feros: si clam repenteque potuerit agere. taurum aperto marte aggreditur: conserta iam pugna: sternit se resu pinum: dumque taurus ferire conatur: ipse suis brachiis amplectitur cornua: ore morsum armis defigit: prosternitque aduersarium. Ingredi uel duobus innitens pedibus erectus aliquandiu potest. carnes omnes praemaceratas: &propemodum putres commedit. Leo uescitur quidem carne ritu cęterorum siluestrium serratorum: sed cibo incontinenter ammodum utitur. Multaque deuorat solida: sine ullo disectu. mox nihil triduo: aut certe biduo ędit. ferre enim mediam potest: ut qui iam ad multam sacietatem repletus est: parum bibit: excre mentum raro emittit: tertio die uelut cunque accidit egerit. idque durum: aridum &simile ut canis. flatum etiam alui acerrimu emittit. &urinam grauiter olentem: unde fit ut canes arbores odorentur. mingit enim crure elato: ut canes ad stipites. foedum quoque odorem in cibo relinquit ex suo halitu. proscisso nanque leone interiora grauiter olent. sunt inter quadrupedes ferasque uictum ex lacu &fluuiis petant. At uero a mari nullum pręterquam uitulus marinus. sunt etiam in hoc genere tiber: satherium: satyrium: lu tris: latax: quę latior lutre est: dentesque habet robustos. quippe quę noctu plerunque egrediens uirgulta proxima suis dentibus ut ferro pręcidat. lutris etiam hominen mordet: nec desistit: ut ferunt: nisi fracti ossis crepitum senserit. lataci pilus durus: spe inter pilum uituli marini &cerui.