Latin
LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 201
Unproofread scanNot analysed yet
frequens igitur salis usus eo partinet: quando &paleis copiam salis admiscent: ut siti bundę plus aquę hauriant: &autumno cucurbitam sale contactam afferunt. quod lac etiam auget: &agitatę quoque meridie: plus post meri dianis bibunt: foetis distenta ubera pendent: quibus salis abunde est. opimat pecus: olea: oleaster: aphaca: palea. herba quę omnia effica ciora sunt ex salsugine respersa. pinguescunt &hęc plenius prę factigata inedia triduo. Aqua ouibus autumno commodior aquilonia qui austrina est. et pascua ad solem occasum spectantia prosunt: itinera &labores extenuant. indicant pastores ouem ualidiorem cum hybernis tperi bus pruinam quam susceperit seruat. nam quibus uirium minus parum prae sua imbecillitate constantes: discutiunt suo motu quantum susceperint. caro cuiusque quadrupedis deterior est cum locis palustribus quam editioribus pascit. Sunt porro frigoris patientiores quibus cauda amplior qui quibus porrectior: &glabrę exutiores qui uestitiores: crispę etiam algoris impatientes sunt. Valent melius oues qui caprę: sed robustiores caprę quam oues sunt: ouium quam lupus occiderit: pelles ac uellera &facta ex his uestis: longe quam cętera aptiora sunt ad pediculos procreandos. Nsecta animalia quibus dentes omniuora sunt. Quibus autem lingua 1 tantum humore undique eliquando: sua lingua uescuntur: quorum alia omniuora sunt quibus gustus omnium saporum est ut muscę: alia san guiuora: ut tabani: &asili: alia succis plantarum: &fructuum uiuunt Apis una nullis putidis assidet: nec utitur alio cibo quam dulci. Aquam etiam libentissime inde hauriunt: quam sinceri clarissimique fontes scaturiunt. Talis animalium uictus est. Ctio autem &omne eorum negotium in coitu procreatone atque uia ctus sollertia uersatur: necnon ad frigora ęstus: mutationes denique temporum pertinet. inest enim in omnibus sensus natiuus mutatiois factę frigore aut calore. Itaque ut homines alii domicilia hyeme re petunt: alii qui amplioris prouincię principes sunt: sedem pro tpere mutant ut moram ęstate locis frigidis: hyeme tepidis trahant. Sic bruta quae loca possunt permutare faciunt. Atque alia subsidium in ipsis consuetis sibi locis comperiunt. Alia peregre proficiscuntur. Iam ab autumnali ęquinoctium ex ponto locisque frigidis fugiunt hyemen futuram. A uerno autem ex tepida regione: ad frigidam sese conferunt: ęstus metu futuri: &alia de locis uicinis discedunt: alia de ulti mis prope dixerim: ut grues faciunt: quę ex scythicis campis ad paludes ęgypto superiores: unde nilus profluit ueniunt: quo in loco pugnare cum pigmeis dicuntur. non enim id fabula est: sed certe genus tum hominum: tum etiam equorum pusillum ut dicitur est.