Latin
LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 202
Unproofread scanNot analysed yet
deguntque in cauernis: unde nomen Trogloditę a subeundis cauernis accepere. plateę etiam migrant: &destrymone amne ad istrum aduolant: prolemque ibi faciunt. abeunt uniuersę. ac priores expectant posteriores: propterea quod ubi montem superarint: uideri priores a posterioribus nequeant. Quinetiam pisces modo eodem: alii ex ponto: aut in pontum tranant: alii per hyemem ex alto in littora: teporis gratia ueniunt. contra ęstate ex littore in altum: uitantes ęstum discedunt. Aues quoque imbecilliores hyberno &gelido tpere discedunt in campos: ut tepore potiantur. ęstiuo autem repetunt montes: ut ęstu careant semper: quę imbecilliora sunt: prius utrauis ratione discedunt. Iam scombri antequam thunni. coturnices antequam grues. altera enim augusto: altera septembri mense incipiunt. sunt profecto omnia pinguiora quę de locis discedunt frigidis: quam quę de calidis: ut coturnices autumno qui uere sunt pinguiores. Fit enim ut simul de locis frigidis: &tpere calido discedatur. Sunt etiam ueneris appetentiora uerno tempore: cunque ex tepido discesserunt: sed auium grues ut dictum est: ex ultimis in ultima abeunt: uolant flatu secudo: quod de lapide narrant falsum est. lapidem. n. eas tenere fulmento: quem ubi deciderit: accipi utilem ad auri probatioem aiunt. Palumbes etiam discedunt et liuię: nec hybernare apud nos pa tiuntur: atque etiam turtures: &hyrundines. Sed columbę manent: Coturnices quoque discedunt: nisi paucę locis apricis remanserint: quod &turtures faciunt. uolant gregatim: tum palumbes: tum turtures: cum accedunt: &cum suo tpere abeunt. Coturnices cum ceciderint: si serenum sit: aut aquilonium tempus sotiantur: &prospere de gunt: sed si austrinum: moleste: propterea quod parum uolant. humidus enim grauisque auster est. Quamobrem qui aucupantur: austrum non aquilonem obseruant. omnino ęgre: propter sui corporis pondus uolant. sunt enim corpore grandiore quam suis pinnis deferri possint: uociferantesque ob eam rem uolant: laborant enim quasi oppressę onere: cum hęc adeunt loca sine ducibus pergunt.