Latin
LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 204
Unproofread scanNot analysed yet
Mone dulę magna ex parte non subeunt pontum: sed in propontide trahunt ęstatem: &pariunt: hyemen in egeo. Sed thunni: limarię: hamię: sub eunt pontum uere: ęstatemque ibi traducunt: &reliqui fere plurimi fusanei &gregatilis generis: eodem transeunt. est sane plurima piscium pars gregatilis: nec ullus grex caret duce. petunt autem pontum pastus gratia: qui uberior &commodior ibi: propter aquarum dulcium admixtionem suppeditatur. Beluę quoque magnę pauciores ibidem sunt. nam excepto delphino: &phocena: quam tirsionem interpretor: nihil in ponto maleficum est. nec delphinus hic magnus est: quanquam extra ubi aliquantum processeris: magni habeantur. Tum itaque uictus: tum etiam partus gratia pontum subeunt. Sunt enim ibi loca ad partionem aptiora: &humor dulcior ac potulentior: foetum melius educat. Sed cum peprerint: &proles iam adoleuerit: exeunt post uirgilias statim: &si hyemps austrina sit tardius: si aquilonia citius: propter secundi flatus commoditatem: prolesque adhuc parua apud byzantium capitur: utpote cum longior mora in ponto non fuerit. Sed de cęteris &cum adeunt: &cum exeant constat. Arda autem una: cum adit uidetur &capitur: Sed exiens nusquam s uisa adhuc est: quod si qua apud bizantium aliquando capiatur: piscatores sua retia lustrant propter exitus insolentiam. cu ius rei causa est: quod sole ipsę subeut istrum amnem: Vnde fisso flumine per abditum terrę meatum: defluunt in adriam sinum: argumento est: quod ibi contra euenit quam in ponto. exeuntes enim semper capiuntur: subeuntes nunqui. Hunni dextrorsum terram contingentes subeunt: sed remat neant contra. lęuum enim in latus se admouent: quod propterea