Latin
LIVM LIBER. VIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 203
Unproofread scanNot analysed yet
At cum hinc abeunt: ducibus lingulata: oto: &matrice: proficiscuntur: atque etiam cinchramo a quo etiam reuocantur noctu: cuius uocem cum senserint aucupes: intelligunt parari discessum: matrix forma perinde ac aues lacustres est: atque etiam lingulata quę linguam exerit pręlongam: unde ei nomen otus noctuę similis est. pinnulis circiter aures eminentibus pręditus: unde nomen accepit: quasi auritum dicas: nonnulli ullulam eum appellant: alii asionem: blatero hic est &hallucinator: &palnipes: saltantes enim imitatur: capitur intentus in altero aucupe: altero circumeunte ut noctua. omnes denique aues uncę breui sunt collo: &lingua lata: apteque ad imitandum. Nam &indica auis cui nomen psitacę quam loqui aiunt: talis est. &loquatior cum biberit uinum redditur. Gregales ex auibus sunt: grus: olor: platea: anser minor. Iscium alii ut dictum est: discedunt ab alto ad littus: econtra de littore in altum: fugientes exuperantias caloris &frigo ris. Sed pręstant pelagicis littorales: quippe in cibo copiosiore melioreque potiantur: qua enim sol ingruit plura exeunt: ut fit in hortis: nam et littuus niger propius terram oritur: alter similis er raticis est: Tum etiam bene ex calido frigidoque temperata sunt loca maris terrena: quo fit ut &caro eorum piscium magis con stet: cum pelagiorum humida mollis solutaque sit. Littorales sunt dentex: scarabeus: cernua: aurata: mugilis: mullus: turdus: draco pulcher: gobio: atque omne saxatile genus. pelagii sunt pastinata genusque omne cartilagineum: &congrorum albicantium genus &hyatula: rubelio: glaucus. pagri autem: scorpiones: congri ni grantes: murenę: cuculi ambigunt. Sed discrimen horum: diuersitate etiam locorum ac temporum existere potest: ut apud cretam insulam. Gobiones omneque saxatile genus satis pinguescit. Thunnus etiam post arcturum melior est. Iam. n. eo tempore ab infestantis asili agitatione requiescit: quę facit ut sit in ęstate deterior. Quinetiam maritimis lacubus genera plura piscium marinorum gigni apertum est: ut salpam: auratam: mullum: alios fere plurimos. Hamias etiam in alopeconneso reperies: &in bistonide lacu: plurima genera habentur.