Latin
208
Aristotle, De animalibus 208
Unproofread scanNot analysed yet
Vipera etiam exuit tam uere quam autumno. Cum serpens exuere incipit: ab oculis primum detrahi aiunt: ita ut obcęcari uideantur iis: qui rem non intelligunt: tum caput exuitur. glabrum enim hoc omnium antequam reliquum corpus apparet: atque una fere nocte et die senectus tota exuitur a capite orsa ad caudam: &cute altera intus subnascente ipsa remouetur. Vt enim foetus in uolucro secundarum quo contentus prodierit: exuitur: sic ista senectute detracta renouantur. Insecta enim eodem modo exuunt senectutem quibus hoc solitum est: ut silpha &culex: &ea quorum pennę uagina continentur: ut scarabei: sed omnia facto iam quod gigni debuerit: exuunt. nam ut partui uiuiparo secundę: sic uermicularię proli operculum circunrumpitur. ęque &apibus &locustis cicadę ubi eruperunt: oleis aut harundinibus insidunt: &cum rupto operculo exeunt. parum quiddam in eo relinquunt humoris: nec multo post uolant: &incipiunt canere locustę inter marina: &gammari exuunt: aut uere aut autumno post partum. Iam captę aliquę sunt locustę: mollem habentes partem superiorem: quod crusta iam circunrupta detractaque esset. inferiorem autem duram: quod nondum esset disrupta. non enim similis in his atque in anguibus exutio fit. latent locustę menses circiter quinque. Cancri etiam exuunt senectutem. molliores quidem perspicue: sed etiam duriores exuere aiunt: ut maias. Cum uero exuunt: mollis admodum crusta subnascitur: &quidem cancri prę te neritate non satis ambulare possunt. exuunt hęc sępius anno: Sed quę nam lateant: &quomodo: &tempore: atque etiam quę: &quo tempore exuant senectutem: iam dictum est. Iuunt autem animalia prospere non eisdem temporibus u nec omnibus eque exuperantiis. Valitudines etiam &morbi per tempora pro generum diuersitate uarie accidunt: et in totum: non eadem omnibus ualitudo existit. Iam auibus prosunt squalor es: Tum ad cęteram sanitatem: tum etiam ad partum: &precipue palumbis: At uero piscibus: exceptis quibusdam paucis imbres comducunt. Incommodi contra auibus anni pluuii sunt: piscibus sicci.