Latin
209
Aristotle, De animalibus 209
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe cum auium talis natura sit: ut ne bibere quidem largius possint sine detrimento: Aduncę igitur aues ut dictum est: uiuunt pro pe dixerim sine ullo potu: quod hesiodus nesciuit. facit enim in, narratione obsessionis nini aquilam augurii pręsidem bibentem. Cęterę aues bibunt quidem: sed parum: nec aliud ullum potioni indul get: quod pulmonem fungosum habeat: aut pariat ouu. Cum aues ęgrotant: plumę indicium proferunt. turbantur enim nec posituram eandem seruant quam habent: cum recte ualent. Iscium genus maxima ex parte annis pluuiis bene (ut dictum est) buiuit. ita enim non modo plus cibi nanciscitur: Verum etiam omnino pluuio humore iuuatur: ut ea quę terra gignuntur. olera enim quamuis rigentur: tamen non tantum proficiunt quantum hymbre: quod inde harundinibus etiam lacu prognatis euenit. nihil enim fere accrescunt: nisi aquę pluuię incedant. Indicium uel inde accipi potest: quod pisces plurimi petant pontum: ut in eo tradu cant ęstatem. facit enim copia amnium loci illius ut mare sit dulcius: &cibus largior habeatur: quem iidem fluuii deferant. Subeunt etiam fluuios genera piscium complura: &pręstant in fluentis &lacubus: ut hamia: mugilis. Gobiones etiam pinguescunt in fluuiis. denique loca praedita lacus commoditate pisces possident optimos. ex pluuiis autem ipsis ęstiui hymbres commodiores sunt parti maximę piscium: &precipue cum uer &ęstas &autumnus hymbribus abundarint. hyems contra serenior fuerit: ad summam prope dixerim: cum bene hominibus annus cedit: tunc &piscibus foeliciter degere contingit. locis autem frigidis parum uigent. Maxime infestantur algore: qui lapidem in capite habent ut chromis: lupus: pager: umbra. facit enim lapidis rigor ut per algorem gelent: et excidant. Sed cum plurimis piscium generibus hymbres conducant: mugili tamen &capitoni: &ei qui à nonnullis murinus uocatur: nocent. fit enim ut pluuiis multi ex his de facili excęcentur: si mo dum aqua excesserit.