Latin
212
Aristotle, De animalibus 212
Unproofread scanNot analysed yet
Vadrupedum sues tribus morbi generibus laborant: quorum qua unum raucedo uocatur: quo maxime fauces maxillęque inflam mantur: sed idem malum uel qualibet alia corperis parte contrahi potest. Iam. n. plerunque in pedem: alias in aurem decumbit. Putrescit protinus membrum: &ulcus serpit: donec ad pulmonem deueniat: quo tacto mors sequitur. crescit hoc uitium celeriter: nec potest sus quicquam ędere cum ita ęgrotat: etiam si quantunlibet sit morbi incrementum. curatur a porcariis cum malum incipere senserint: haud alio modo qui tota parte abcisa qua ceperit. Reliqua duo genera eodem uocabulo nominantur struma: quorum alterum dolor capitis &grauitas est: quo plurimi laborare solent: alterum alui profluuium est: quod irremediabile incidit. alteri succurritur ex uino adhibito naribus: eoque ipso dilutis: sed dif ficulter eo quoque periculo subtrahitur. biduo enim aut quatriduo interitus obuenit. Raucescunt potissimum eo anno quo montes abunde tulerint: &pinguissimi sunt. Iuuat mora celsi dedisse in cibatu: &balneum multu &calidum: &uenę sub lingua sitę cultello adacto sanguinem detraxisse. Grandinosi autem fiunt sues quo rum crura &collum &armi carne constant humidiore: quibus partibus uel grandines plurimę innascuntur. caro dulcior est si grandines habet paucas: sed si multas humida ualde: &insipida est. Facile qui grandent cognoscuntur: parte enim linguę inferiore grandines habentur. &si setam dorso euellas: cruorem in radice pili euulsi uideris. Pedibus etiam posterioribus constare non possunt: qui grandent. carent grandine cum adhuc lactent. tolluntur grandines tipha: quę uel in cibatu utilis est. Sed praecipue alunt: &opimant ficus &cicer. cibus denique non simplex: sed uarius sagina optima est. gaudent. n. suens pabuli mutatione quemadmodum &cę tera animalia: tu etiam fieri aiunt ci bi uarietate: ut partim infletur: partim impleatur carne: partim opimetur. Glan des suauitur quidem a suibus commeduntur: sed carnem humidam faciunt si solę dantur: &si grauidę glandem copiosius ęderint: abortu faciunt: ut oues quibus constantius hoc glandibus ęsitatis accidit. unum ex omnibus Jor quę nouimus animalibus sus grandinem concipit. Anes tribus laborant uitiis: rabie: angina: podagra.